라틴어 문장 검색

Aegri animi ista iactatio est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 1:2)
In inritum cedit ista iactatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 2:6)
Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:3)
Mihi tamen necessarium erat concutere corpus, ut sive bilis insederat faucibus, discuteretur, sive ipse ex aliqua causa spiritus densior erat, extenuaret illum iactatio, quam profuisse mihi sensi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 2:1)
Nam, ut dicere solebat Attalus noster, "sic amicorum defunctorum memoria iucunda est, quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 5:1)
ut naviges et viscera molli iactatione concutias;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:5)
Sciant protinus hi, qui iactationem ex istis peti et gloriam aiebant, non ostendi ista, sed conscientiae dari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 28:1)
Causa his quae iactationis est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 58:1)
Ceterum inconstantia mentis, quae maxime aegra est, lacessit, mobiliorem levioremque reddit ipsa iactatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 14:1)
Maximum indicium est malae mentis fluctuatio et inter simulationem virtutum vitiorum adsidua iactatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 20:1)
dedisti istud iactationi tuae;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 9:15)
Ecce et illud genus cacozeliae est quod amaritudinem uerborum quasi adgrauaturam res petit;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 27:1)
non admittebat populum et quia nondum haec consuetudo erat inducta et quia putabat turpe ac friuolae iactationis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 4:3)
Cum BASSO certamen illi fuit quem uos quoque audistis, homine diserto, cui demptam uelles quam consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 12:2)
alioqui unius uerbi amaritudinem morte pensasset?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION