라틴어 문장 검색

optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 373:2)
utique vero, cum infelix illa verborum cavillatio accessit et cursus ad singula vestigia restitit, non potest ferri contorta vis, sed, ut optime vocum cedat electio, non continua, sed composita est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 247:4)
Sponte sua festinat opus nulloque labore mollia contorto descendunt stamina fuso.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:23)
Agri- cola eversis arboribus, quas aut ventus radicitus evulsit aut contortus repentino impetu turbo praefregit, subolem ex illis residuam fovet et in amissarum vicem semina statim plantasque disponit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 92:1)
nullus per urbes errat Arcadias leo, Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera;
(세네카, Hercules Oetaeus 1:9)
en impudicum crine contorto caput laeva reflexi:
(세네카, 파이드라 10:9)
iam iam superno numiui grates ago, quod icta nostra cecidit Antiope manu, quod non ad antra Stygia descendens tibi matrem reliqui, profugus ignotas procul percurre gentes:
(세네카, 파이드라 13:17)
ius ille et icti foederis testes deos
(세네카, Phoenissae 286:1)
Abstulit una dies aeui decus, ictaque luctu Conticuit Latiae tristis facundia linguae.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 28:3)
custodum grege seu circa se stipat euntem, seu sequitur medias, maenas ut icta, vias, seu timidam crebro dementia somnia terrent, seu miseram in tabula picta puella movet, his ego tormentis animi sum verus haruspex, has didici certo saepe in amore notas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 86)
sint ora fauentia sacris, et cadat ante meos icta iuuenca focos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 62)
"pelle hederam tumulo, mihi quae praegnante corymbo mollia contortis alligat ossa comis."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 746)
vario strepit icta tumultu regia:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권178)
fidamque negant suspecta silentia pacem, ecce autem vasto Chthonii contorta lacerto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권217)
At genetrix coetu glaucarum cincta sororum protinus icta malo vitrea de valle solutis exsiluit furibunda comis, ac verbere crebro oraque pectoraque et viridem scidit horrida vestem, utque erupit aquis iterumque iterumque trementi ingeminat
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권167)

SEARCH

MENU NAVIGATION