라틴어 문장 검색

idem praecipit illud quoque (quod mox Cornelius Celsus prope supra modum invasit), quia sit quaedam virtutibus ac vitiis vicinitas, utendum proxima derivatione verborum, ut pro temerario fortem, pro prodigo liberalem, pro avaro parcum vocemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 213:3)
potest adscribi amplificationi congeries quoque verborum ac idem significantium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 180:3)
quinetiam, easdem causas ut quisque egerit utile erit scire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 24:2)
Potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:2)
Non est quod mireris ex eadem materia suis quemque studiis apta colligere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 28:5)
inde, ut postridie Kalendas quoque ac Nonas eadem religio esset, traditum putant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 12:2)
eo anno ex Tiburtibus haud memorando certamine captum, sive duorum consulum auspicio bellum ibi gestum est, ut scripsere quidam, seu per idem tempus Tarquiniensium quoque sunt vastati agri ab Sulpicio consule, quo Valerius adversus Tiburtes legiones duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 181:1)
itaque ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut privata desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 670:1)
placuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed movere extemplo castra atque inde pergere in Macedoniam, et praetorem dare operam, ut eodem tempore classis quoque invehatur hostium litoribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 16:1)
De septem sapientibus Thales Milesius omnium rerum principium aquam est professus, Heraclitus ignem, Magorum sacerdotes aquam et ignem, Euripides, auditor Anaxagorae, quem philosophum Athenienses scaenicum appellaverunt, aera et terram, eamque e caelestium imbrium conceptionibus inseminatam fetus gentium et omnium animalium in mundo procreavisse, et quae ex ea essent prognata, cum dissolverentur temporum necessitate coacta, in eandem redire, quaeque de aere nascerentur, item in caeli regiones reverti neque interitiones recipere et dissolutione mutata in eam recidere, in qua ante fuerant, proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말1)
Non omnes ad bonum propositum easdem adferunt vires, easdem facultates, eandem fortunam, quae optimorum quoque consiliorum dumtaxat exitus temperat ;
(세네카, 행복론, Liber V 9:1)
Id quoque eiusdem, quod sphaerion nominabat, eodem valet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장246)
Id quoque eiusdem, quod sphaerion nominabat, eodem ualet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 44:1)
Id quoque ejusdem, quod σφαιριον nominabat, eodem valet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 51:1)
In eadem quoque ratione diminuitur summa virium particulae ejusdem, in locis hinc inde à Tropico aequaliter distantibus:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION