라틴어 문장 검색

Annalis testis reum laesisset, et instaret identidem accusator ei, dic, M. Tulli, numquid de Sex.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 195:2)
ab iisdem verbis plura acriter et instanter incipiunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 184:1)
hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae, quia coniunctionibus caret, dissolutio vocatur, apta, cum quid instantius dicimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 204:1)
ubicunque acriter erit, instanter, pugnaciter dicendum,membratim caesimque dicemus, nam hoc oratione plurimum valet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 383:1)
Effregit fores et identidem leges inuocantem coegit pati stuprum:
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 4:15)
dapibus expleto somnus meridianus saepe nullus, semper exiguus, quibus horis viro tabula cordi, tesseras colligit rapide, inspicit sollicite, volvit argute, mittit instanter, ioculanter compellat, patienter exspectat, in bonis iactibus tacet, in malis ridet, in neutris irascitur, in utrisque philosophatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 7:2)
, non eminentius quam municipaliter natus quemque inter initia cognosci claritas vitrici magis quam patris fecerit, identidem tamen per fas nefasque crescere adfectans pecuniaeque per avaritiam parens, per ambitum prodigus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 5:4)
ceterum hic ipse beneficium se computat meruisse, qui praestitit, quamquam identidem quod poposcit acceperit, sed quae nobis amicitiarum iura minime agnoscens.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio suo salutem 1:6)
iam primum crebro occursu 1 excolere vicinos, identidem ab his ipse haud aspernanter resalutari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 4:3)
sponsio impleta est, non exacte quidem, sed vel instanter.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 1:2)
At illa instantius obsecrans pro filia, quam oppido diligebat, nam et abbatissam eam pro se facere disposuerat, tandem obtinuit, ut ad languentem intraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.11)
Qui cum celebrato in Hibernia canonico pascha, ad suam insulam reuertisset, suoque monasterio catholicam temporis paschalis obseruantiam instantissime praedicaret, nec tamen perficere, quod conabatur, posset, contigit eum ante expletum anni circulum migrasse de saeculo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 1:6)
unam longe ante alias specie ac pulchritudine insignem a globo Thalassii cuiusdam raptam ferunt, multisque sciscitantibus cuinam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Thalassio ferri clamitatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 105:1)
ubi cum de aliis rebus adsentiri se veteribus Gabinis diceret, quibus eae notiores essent, ipse identidem belli auctor esse et in eo sibi praecipuam prudentiam adsumere, quod utriusque populi vires nosset sciretque invisam profecto superbiam regiam civibus esse, quam ferre ne liberi quidem potuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 546:2)
et A. Verginius identidem plebi:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 135:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION