라틴어 문장 검색

Vellem Idibus Martiis me ad coenam invitasses, profecto reliquiarum nihil fuisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 13:2)
Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias, Marcelline, tuis bis celebranda sacris.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, VI1)
Idibus et raris togula est excussa Kalendis Duxit et aestates synthesis una decem.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI2)
Spadone cum sis eviratior fluxo, Et concubino mollior Celaenaeo, Quem sectus ululat matris entheae Gallus, Theatra loqueris et gradus et edicta, Trabeasque et Idus fibulasque censusque, Et pumicata pauperes manu monstras.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLI1)
Sic tibi lascivi non desit copia furti, Sive cupis Paphien, seu Ganymede cales, Maternaeque sacris ornentur frondibus Idus, Et senior parca mole prematur avus:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXIV2)
Manebit altum Flaviae decus gentis Cum sole et astris cumque luce Romana.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, I2)
Addita quid Latio Flavia templa polo?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, III7)
Iuppiter Idaei risit mendacia busti, Dum videt Augusti Flavia templa poli, Atque inter mensas largo iam nectare fusus, Pocula cum Marti traderet ipse suo, Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem, Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXIV1)
Cirrata loris horridis Scythae pellis, Qua vapulavit Marsyas Celaenaeus, Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum, Cessent et Idus dormiant in Octobres:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXII4)
item lectum est deos aliquotiens tantum kalendis, aliquotiens tantum idibus vaticinari;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 372)
iduum Maiarum die in senatu Caesarem Augustus eius filius contra percussores patris et Antonium civilia bella movisset, victoria po- titus Cremonensium agros, qui contra eum senserant, militibus suis dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 127)
dies id est principia mensium, vel idus omnium mensium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 431)
virgines Vestales tres maximae ex nonis Maiis ad pridie idus Maias alternis diebus spicas adoreas in corbibus messuariis ponunt easque spicas ipsae virgines torrent, pinsunt, molunt atque ita molitum condunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 824)
ex eo farre virgines ter in anno molam faciunt, Lupercalibus, Vestalibus, idibus septembribus, adiecto sale cocto et sale duro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 825)
cum enim sol in scorpione fuerit, oriente scorpione occidit taurus, in quo vergiliae sunt, id est sexto idus novembris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2194)

SEARCH

MENU NAVIGATION