라틴어 문장 검색

coortae in nos Sarmatarum ac Sueborum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus, mota prope etiam Parthorum arma falsi Neronis ludibrio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장6)
Galbae corpus diu neglectum et licentia tenebrarum plurimis ludibriis vexatum dispensator Argius e prioribus servis humili sepultura in privatis eius hortis contexit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장1)
igitur Sequanis Aeduisque ac deinde, prout opulentia civitatibus erat, infensi expugnationes urbium, populationes agrorum, raptus penatium hauserunt animo, super avaritiam et adrogantiam, praecipua validiorum vitia, contumacia Gallorum inritati, qui remissam sibi a Galba quartam tributorum partem et publice donatos in ignominiam exercitus iactabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장11)
redditi plerisque ordines, remissa ignominia, adlevatae notae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장2)
ambitiosis id precibus petierat ne amputaretur caput ludibrio futurum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장11)
non tulit ludibrium insolens contumeliarum animus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장7)
sensit ludibrium miles, disiectisque qui tribunal tuebantur extrema vis parabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장13)
illos esse campos, in quibus abolere labem prioris ignominiae, ubi reciperare gloriam possent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장2)
nam ignominiam consumpsistis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장9)
grandaevos senes, exacta aetate feminas, vilis ad praedam, in ludibrium trahebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장3)
Sed classem Misenensem (tantum civilibus discordiis etiam singulorum audacia valet) Claudius Faventinus centurio per ignominiam a Galba dimissus ad defectionem traxit, fictis Vespasiani epistulis pretium proditionis ostentans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장1)
id solum referre, novissimum spiritum per ludibrium et contumelias effundant an per virtutem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장14)
id plerisque ludibrio, pluribus taedio:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장3)
obvius e Germanicis militibus Vitellium infesto ictu per iram, vel quo maturius ludibrio eximeret, an tribunum adpetierit, in incerto fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장19)
pater eius multa hostilia ausus Gaianarum expeditionum ludibrium impune spreverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION