라틴어 문장 검색

Quamvis enim ab eorum interitu dissimulare possumus, qui non accusantibus nostris sed illorum notoria, ad quos tuendae publicae pacis vigilantia pertinebat, praesentati videantur exanimi, nolumus tamen passiones servorum dei quasi vice talionis paribus suppliciis vindicari, non quo scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamus auferri, sed hoc magis sufficere volumus, ut vivi et nulla corporis parte truncati vel ab inquietudine insana ad sanitatis otium legum cohercitione dirigantur vel a malignis operibus alicui utili operi deputentur.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 1:4)
Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii oratione, quae est De imperio Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 17:1)
Tum ille amicus noster, cum hominem confidentem pluribus verbis non dignum existimaret, Sinni, inquit, Capitonis, doctissimi viri, epistulae sunt uno in libro multae positae, opinor, in templo Pacis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 10:1)
Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 27:2)
CUM Favorino Romae dies plerumque totos eramus tenebatque animos nostros homo ille fandi dulcissimus atque eum, quoquo iret, quasi ex lingua prorsum eius capti prosequebamur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 2:1)
Nam neque pudentes suspicari oportet sibi parum credi, neque improbos scire sese timeri, quod his licentiam timor augeat noster, illis studia deminuat.
(카이사르, 내란기, 2권 31:7)
Non illi paucitatem nostrorum militum, non iniquitatem loci atque angustias praeoccupatis castris et ancipitem terrorem intra extraque munitiones, non abscisum in duas partes exercitum, cum altera alteri auxilium ferre non posset, causae fuisse cogitabant.
(카이사르, 내란기, 3권 72:2)
Ergo apud maiores nostros iuvenis ille, qui foro et eloquentiae parabatur, imbutus iam domestica disciplina, refertus honestis studiis deducebatur a patre vel a propinquis ad eum oratorem, qui principem in civitate locum obtinebat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 1:1)
"Sed dicat sane, utcumque ei cordi est, dum memineritis aeque illum a nostro more quam sermone abhorrere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 28:3)
Quis crederet in tali illum tempore nostrae necessitudinis recordati et luctante anima studiorum scire dulcedinem?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:14)
et preterea faciemus summoneri in generali per vicecomites et ballivos nostros omnes illos qui de nobis tenent in capite ad certum diem, scilicet ad terminum quadraginta dierum ad minus, et ad certum locum;
(Magna Carta 16:2)
Adtrahit illos In nostras Fortuna manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:43)
Ille etiam nostris Antonius occidit armis, Qui tibi conlatus, perfide, Caesar erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XI4)
Cludere quae cenas lactuca solebat avorum, Dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XIV Lactucae1)
veritam te moenia nostra propter illud haud tanto cessabit cardine rerum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 962)

SEARCH

MENU NAVIGATION