라틴어 문장 검색

praebent obnixi corpora ferro, idem ardor rabidis externum haurire cruorem ac fudisse suum, nec se vestigia mutant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권300)
Tandem umeris obnixus Acron et pectore toto pronus Ialmenides aeratae robora portae torserunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권224)
"quid alternus voltus pallorque ruborque mutat, et obnixi frangunt mala murmura dentes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권174)
totis iamque exsul habenis indulget, caecusque avidos inlidit in aegrum cornipedem cursus, miscentur frena manusque telaque, et ad terram turbatis gressibus ambo praecipiant, ut nocte rates, quas nubilus auster implicuit, frangunt tonsas mutantque rudentes, luctataeque diu tenebris hiemique sibique, sicut erant, imo pariter sedere profundo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권279)
quibus iterum in Brittaniam primo uere transuectus, dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naues in anchoris stantes tempestate correptae uel conlisae inter se, uel arenis inlisae ac dissolutae sunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II.6)
ne procurri quidem ab acie velim, sed obnixos vos stabili gradu impetum hostium excipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 129:3)
stant obnixi Samnites, quamquam plura accipiunt quam inferunt vulnera.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 367:2)
in suo quisque gradu obnixi, urgentes scutis, sine respiratione ac respectu pugnabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 544:1)
Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classes, naves omnes, quae non aut proras litori inlisas aut carinas fixerant vadis religatas puppibus in altum extraxere, ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 230:1)
nec dextris magis gladiisque gerebatur res quam scutis corporibusque ipsis obnixi urgebant, Romani, ut signa foras efferrent, Galli, ut aut in castra ipsi penetrarent aut exire Romanos prohiberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 534:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION