라틴어 문장 검색

ut sapor, quo nova imbuas, durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 34:3)
siquidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis imbuit, quae robustum quoque et iam maximum regem ab illa institutione puerili sunt persecuta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 38:2)
nec sane quisquam litteris saltem leviter imbutus eum, in quo studium ingeniumque perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fovebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 83:2)
mitto amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam necessitudine imbutae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 87:1)
interim et sublimitate heroi carminis animus adsurgat et ex magnitudine rerum spiritum ducat et optimis imbuatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 307:3)
nec vitia ebrietatis effingat neque servili vernilitate imbuatur nec amoris, avaritiae, metus discat adfectum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 383:1)
qua in re mihi non arbitror diu laborandum, ut ostendam, quanto sit melius optimis imbui, quanta in eluendis quae semel insederint vitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentes premat et quidem edocendi gravius ac prius quam docendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 33:1)
non tamen post tot ac tantos auctores pigebit meam quibusdam locis posuisse . neque enim me cuiusquam sectae velut quadam superstitione imbutus addixi, et electuris quae volent facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero inventa, ubicunque ingenio non erit locus, curae testimonium meruisse contentus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 25:1)
quare vocem deliciis non molliamus, nec imbuatur ea consuetudine, quam desideratura sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 171:1)
ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장5)
animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장11)
Ita te disciplinis imbuisti, ut scires omnem locum sapienti viro patriam esse.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 60:3)
Utinam quidem virorum optimus, pater meus, minus maiorum consuetudini deditus voluisset te praeceptis sapientiae erudiri potius quam imbui!
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:5)
Haec barbaris regibus feritas in ira fuit, quos nulla eruditio, nullus litterarum cultus imbuerat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 105:1)
Primus sagittas imbuit Phoebi draco.
(세네카, Hercules Furens 6:50)

SEARCH

MENU NAVIGATION