라틴어 문장 검색

Quocirca rex cum cerneret copias suas in tantum auctas magnamque in omnibus ad pugnam alacritatem, in eo quod prius decreverat confirmatior erat, atque propere exercitum duxit ita ut inter castra hostium et oppidum Newarci se medium sisteret, nolens eorum exercitum illius oppidi commoditate gaudere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:2)
Gaudii, ob immensos et manifestos Dei omnipotentis favores qui eum gladio regio cinxerat, eidemque gladio contra hostes suos universos semper adfuit, seque tot probis et fidelibus servis et subditis beavit qui nunquam destiterunt fidelibus consiliis, prompta obedientia, et animosa defensione eum prosequi;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 21:4)
Quae acerbitas aucta est ex inani iactatione Cordesii, qui se pro aperto Anglorum hoste gerebat magis certe quam regis sui rebus conducebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:20)
Fieri non posse ut vir, qui eum tanto officio obligasset, quale fuit, vitam eius servasse, et coronam capiti imposuisse, vir qui tam splendida et copiosa fortuna frueretur favore eius, tam opibus quam honoribus auctus, vir qui etiam tam propinquo affinitatis gradu devinctus esset, cum frater eius germanus matri regis matrimonio iunctus esset, denique vir cuius fidei rex personam suam commiserat, eum constituendo camerarium suum, ut vir iste, adhuc apud regem gratia florens, nec ullo modo gravatus, nec etiam metu aliquo perculsus, sibi infidus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:2)
Verum hunc casum (de quo loquor) ita intelligi volo, ut si quid in his quae affero sit boni, id immensae misericordiae et bonitati divinae et foelicitati temporum tuorum tribuatur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:13)
licet plurimum, atque adeo immensum quiddam, intersit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:5)
ita ut nil referatur auctum miraculi causa, sed quae narramus a fabulis et vanitate casta et intemerata sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:3)
Nos siquidem de deturbanda ea quae nunc floret philosophia, aut si quae alia sit aut erit hac emendatior aut auctior, minime laboramus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 9:1)
sed haec mala demum aucta sunt a dialectica ob pompas disputationum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 43:4)
sed immensum quiddam discrepant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 47:2)
exitu immensum disjunguntur et opponuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 76:2)
primo rudes, deinde commodae, postea excultae, et perpetuo auctae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:9)
utpote aetate mundi grandiore, et infinitis experimentis et observationibus aucta et cumulata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:8)
Quin et turpe hominibus foret, si globi materialis tractus, terrarum videlicet, marium, astrorum, nostris temporibus immensum aperti et illustrati sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 192:2)
Quod si quis ab officinis ad bibliothecas se converterit, et immensam, quam videmus, librorum varietatem in admiratione habuerit, is, examinatis et diligentius introspectis ipsorum librorum materiis et contentis, obstupescet certe in contrarium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 197:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION