라틴어 문장 검색

Missile decurrens cum uerbo uerberat auram, Nec uice legati pacem denunciat, immo Bella gerit, cursuque ruens, Infamia telum Insequitur, telo cursu contendit et hostem Ense petit, mucrone uolens succurrere telo, Vt, si forte uiri deludant arma sagitam, Vel modica teli rabies deseuiat ira, Teli mucro furens algentes suppleat iras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:6)
Assistens Pietas nec ferro militat, immo Blandiciis precibusque cupit mollescere bellum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:6)
Interius ventrem ciborum locupletant divitiis, exterius in nuda et pura positi paupertate.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:6)
Hae morbos pariunt, seminant paupertates.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:13)
Haec est invidia, quae in illos quos vitiorum absorbet infernus, a quibus corporis dotes ratio naturae proscribit, quos in paupertatem insanae fortunae evomit, indignantis suae detractionis aculeos facit otiari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:8)
Diadema vero, non operis insignitate materiae redimens paupertatem, nec ejusdem nobilitate materiae vilitatem recuperans, sed in utroque singularem referens monarchiam, sine morsu peremptoriae proprietatis [0474C] ardebat in capite.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:5)
qui nec forficis apocopatus industria, nec in tricaturae manipulos colligatus, sed pigressiori excursione luxurians, limites humerorum transgrediens, terrae videbatur condescendere paupertati.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:7)
Sic quoque prodigalitatis meretricata communitas, mentiendo largitatis profitetur honorem, divitiarumque torrens, paupertatis derivatur in aridum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:12)
immo credas que augentur et crescunt, nam sicut quando lucet candela etardet, et lumen ab ea sumitur, lumen prime candele non minuitur, sed duplicatur,ita per datum helimosinarum substantia tua crescit et augetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 51:16)
Immo eciam in odium cadit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 12:5)
Sic nichil refert utrum egeret avarus animus in delitiis aut in paupertate ponatur, malum suum illumsequitur, ita quod desunt inopie multa, avaritie omnia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 35:23)
Nam ut ait Senecain epistolis, "Avaritia paupertatem intulit, et multa concupiscendo omniaamisit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 35:24)
Paupertas servum tibi libertate coequat, Adsunt divitie, tu dominaris ei.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 109:2)
non enim sunt exasperanda benefitia, nec quicquam triste illis inmiscendum,nec sunt angustanda benefitia, immo per specie futuri verbis amplianda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 124:12)
Alibi eciam dicitur, Glorificant gaze privatos nobilitate, Paupertas domum premit alta nobilitate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION