라틴어 문장 검색

Interea homines “fruuntur quadam specie sumptuosi et immoderati superprogressus qui improbanda ratione adversatur permanenti infrahumanae egestatis condicioni”, dum non satis celeriter apparantur institutiones oeconomicae et normae sociales quae pauperioribus subinde ad fundamentales opes accedere sinant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:10)
Ceterum, pericula non semper ad ipsam technicam sunt referenda, sed ad eius incongruentem aut immoderatam applicationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 174:2)
Saepe animadvertitur consumptio immoderata improvidaque parentum quae filiis nocet, qui magis ac magis difficultates perpetiuntur ad propriam emendam domum atque familiam condendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 210:3)
192. Exempli gratia, productionis progressus cursus magis ingeniosus meliusque ordinatus disparitatem emendare potest inter immodicam rerum consumendarum technologicam tractationem atque modicum ad prementes quaestiones hominum expediendas usum;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 246:1)
203. Quoniam mercatus tendit ad rerum consumendarum immodicam machinam efficiendam, proventuum collocandorum causa, personae obruuntur gurgite acquisitionum et superfluarum expensarum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:1)
Immoderata rerum consumptio ex paradigmate technico oeconomico subiective eruitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:2)
E contra, mundus immodicae consumptionis idem est atque mundus vexationis vitae in omnibus eius formis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 292:3)
Hoc modo actio humana non tantum a vacua praeservatur nimia operositate, sed etiam ab immoderata voracitate et a segregata conscientia quae fert ad solum personale beneficium persequendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:9)
cautus adito neu desis operae neve immoderatus abundes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:27)
observandum erit etiam, ut recta sit facies dicentis, ne labra distorqueantur, ne immodicus hiatus rictum discindat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata utrolibet cervix.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 390:1)
minime iracundus, nec tamen eorum, quae emendanda erunt, dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, assiduus potius quam immodicus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 20:6)
nec minus evitanda est immodica eius , ne in caput excrevisse videatur et quo praeparare debet fatiget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 71:4)
mihi quidem, sive id recte iudico sive amore immodico praecipui in eloquentia viri labor, mira quaedam in eo videtur fuisse urbanitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 112:2)
sales enim, ut ille in cibis paulo liberalius aspersus, si tamen non sit immodicus, adfert aliquid propriae voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam, quod nobis faciat audiendi sitim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 128:2)
Gorgias in hoc immodicus, copiosus aetate utique prima Isocrates fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 228:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION