라틴어 문장 검색

non arbitror autem mihi in hoc immorandum, quid sit quod memoriam faciat, quanquam plerique imprimi quaedam vestigia animo, velut in ceris anulorum signa serventur, existimant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 99:1)
At ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat ibique cogebat exercitum numero hominum ampliorem, sed hebetem infirmumque, agri ac pecoris magis quam belli cultorem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장4)
Ceterum qui interrogatur, an cornua habeat, non est tam stultus, ut frontem suam temptet, nec rursus tam ineptus aut hebes, ut ne sciat tu illi subtilissima collectione persuaseris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 8:1)
ad ulteriora non prospicit mens hebes et quae se corpori addixerit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 14:2)
Nam ad spectacula tam magna hebes visus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:4)
Hoc qui dicunt, non vident alium esse ingenii mobilis et erecti, alium tardi et hebetis, utique alium alio ingeniosiorem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 30:2)
Illis autem hebetibus et optusis aut mala consuetudine obsessis diu robigo animorum effricanda est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 36:6)
Nam apud istos vilissimae parti datur de meliore sententia, ut de bono pronuntiet sensus, obtunsa res et hebes et in homine quam in aliis animalibus tardior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 4:3)
" Vicit patrem imperiosum quidem Manlius, qui, eum ante ad tempus relegatus esset a patre ob adulescentiam brutam et hebetem, ad tribunum plebis, qui patri suo diem dixerat, venit ;
(세네카, 행복론, Liber III 169:9)
alius illos extra mundum suum proicit et ignavos hebetesque sine luce, sine ullo opere destituit ;
(세네카, 행복론, Liber VII 149:2)
Eodem loco pone homines, quos in numerum pecorum et inanimalium redegit hebes natura et ignoratio sui.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 25:1)
vix adhuc certa est fides vitalis aurae, torpet acies luminum hebetesque visus vix diem insuetum ferunt.
(세네카, Hercules Furens 9:41)
ferrum sentit hebes, lentior est chalybs;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:16)
ita tamen, quod in statu mentis humanae pollet bipertita condicio, nam sicut animae humanitus licet ratiocinantes, hebetes tamen pigrioresque prudentum acutarumque calcantur ingenio, ita si quae sunt, quae sola naturali sapientia vigent, hae peritarum se meritis super-veniri facile concedunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 8:4)
"tu, qui te quereris omissum, tribus loquacissimis paginis fatigatus potius in nausiam concitaris, dum frequenter insulsae lectionis verbis inanibus immoraris."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION