라틴어 문장 검색

non esse materiae errantis hunc ordinem nec quae temere coierunt tanta arte pendere, ut terrarum gravissimum pondus sedeat immotum et circa se properantis caeli fugam spectet, ut infusa vallibus maria molliant terras nec ullum incrementum fluminum sentiant, ut ex minimis seminibus nascantur ingentia.
(세네카, De Providentia, book 1 3:2)
Tum illud orietur inaestimabile bonum, quies mentis in tuto conlocatae et sublimitas expulsisque erroribus ex cognitione veri gaudium grande et immotum comitasque et diffusio animi, quibus delectabitur non ut bonis sed ut ex bono suo ortis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 22:2)
non uides ut immota fax torpeat et ignes exagitata restituat?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.32)
immota cervix sidera et caelum tulit et me prementem:
(세네카, Hercules Furens 1:35)
[rerumque maestus finis et mundi ultima] immotus aer haeret et pigro sedet nox atra mundo:
(세네카, Hercules Furens 10:25)
utinam liceret stipite ingesto impiam effringere animam quale Amazonium malum circa nivalis Caucasi domui latus.
(세네카, Hercules Oetaeus 21:43)
' inter vapores positus et flammae minas immotus, inconcussus, in neutrum latus correpta torquens membra adhortatur, monet, gerit aliquid ardens, omnibus fortem addidit animum ministris;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:31)
Incerta qualis entheos gressus tulit cum iam recepto maenas insanit deo Pindi nivalis vertice aut Nysae iugis, talis recursat huc et huc motu effero, furoris ore signa lymphati gerens, flammata facies spiritum ex alto citat, proclamat, oculos uberi fletu rigat, renidet:
(세네카, 메데아 7:3)
quodcumque tellus vere nidifico creat aut rigida cum iam bruma discnssit decus nemorum et nivali cuncta constrinxit gelu, quodcumque gramen flore mortifero viret cuiusve fortis sucus in radicibus causas nocendi gignit, attrectat manu.
(세네카, 메데아 11:17)
ut sacrata templa Phoebi supplici intravi pede et pias numen precatus rite summisi manus, gemina Parnasi nivalis arx trucem fremitum dedit;
(세네카, 오이디푸스 3:18)
Stat immotum mare et quasi deficientis in suo fine naturae pigra moles:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 1:7)
immota tellus pondus ignavum iaces?
(세네카, Thyestes 1042:1)
immotus Atreus constat atque ultro deos
(세네카, Thyestes 719:1)
coeunte terra iunxit, immoti iacent
(세네카, Troades 210:1)
"utque satis sibimet numerosa coisse nobilitas visa est, quam saxa nivalia Cotti despectant, variis nec non quam partibus ambit Tyrrheni Rhenique liquor, vel longa Pyrenei quam iuga ab Hispano seclusam iure cohercent, aggreditur nimio curarum pondere tristem gaudens turba virum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 226)

SEARCH

MENU NAVIGATION