라틴어 문장 검색

Salvator generis Romulei, precor, qui cunctis veniam das pereuntibus, qui nullum statuis non operis tui mortalem, facili quem releves manu, huius, si potis est, iam miserescito praeruptam in foveam praecipitis viri.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권20)
"natura simplex pollet unius Dei, et quidquid usquam est una virtus condidit, caelum solumque, vim marini gurgitis, globos dierum noctiumque praesides, ventos, procellas, fulgura, imbres, nubila, septemtriones, Hesperos, aestus, nives, fontes, pruinas et metalla et flumina, praerupta, plana, montium convallia, feras, volucres, reptiles, natatiles, iumenta, pecua, subiugales, beluas, flores, frutecta, germina, herbas, arbores, quae sunt odori, quaeque vernant esui."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1124)
sic effata crucem Domini ferventibus offert obvia quadriiugis, lignum venerabile in ipsos intentans frenos, quod ut expavere feroces cornibus obpansis et summa fronte coruscum, vertunt praecipitem caeca formidine fusi per praerupta fugam, fertur resupina reductis nequiquam loris auriga comamque madentem pulvere foedatur.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1105)
insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:4)
manent immota tuorum fata tibi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 18:3)
Sacra mari colitur medio gratissima tellus Nereidum matri et Neptuno Aegaeo, quam pius arquitenens oras et litora circum errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit, immotamque coli dedit et contemnere ventos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 5:3)
Illa manent immota locis, neque ab ordine cedunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 18:3)
Portus ab accessu ventorum immotus et ingens ipse;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 24:1)
Si mihi non animo fixum immotumque sederet, ne cui me vinclo vellem sociare iugali, postquam primus amor deceptam morte fefellit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:11)
Ille Iovis monitis immota tenebat lumina, et obnixus curam sub corde premebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 14:2)
mens immota manet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 18:8)
tranquillo silet, immotaque attollitur unda campus, et apricis statio gratissima mergis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:2)
Stat gravis Entellus nisuque immotus eodem, corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:8)
Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, atque immota manet fatis Lavinia coniunx:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:17)
Ille velut pelagi rupes immota resistit, ut pelagi rupes magno veniente fragore, quae sese multis circum latrantibus undis mole tenet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION