라틴어 문장 검색

tum ei dormienti eundem illum visum esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 84:6)
agros, quos fructuarios habent civitates, vult tuo beneficio, quod tibi facile et honestum factu est, immunis esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 9 6:3)
vehementer igitur vos etiam atque etiam rogo ut honoris mei causa quam liberalissime C. Valgium Hippianum tractetis remque cum eo conficiatis, ut quam possessionem habet in agro Fregellano a vobis emptam eam liberam et immunem habere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 76 2:1)
Lucreti poemata, ut scribis, ita sunt, multis luminibus ingeni, inultae tamen artis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 9 3:1)
tu dum tuas iniurias per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 3:2)
primum quod deforme arbitrabar, cui assurge cui loco cedere omnes oporteret, hunc omnibus sedentibus stare, et qui iubere posset tacere quemcumque, huic silentium clepsydra indici, et quem interfari nefas esset, hunc etiam convicia audire et si inulta pateretur inertem, si ulcisceretur insolentem videri.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 2:2)
Ut venit, 'Destinatum est' inquam 'mihi maritum tuum non inultum pati.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 5:1)
Quid iuvat inmunes belli cessare puellas, Nec fera peltatas agmina velle sequi, Si sine Marte suis patiuntur vulnera telis, Et caecas armant in sua fata manus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 141)
Non satis est, quod vos habui sine pondere testis, Et mecum lusos ridet inulta deos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 312)
tum facies opera, ne sit inulta, tua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:246)
extant decreta, quibus nos laudat et inmunes publica cera facit, conveniens miseris et quamquam gloria non est, proxima dant nobis oppida munus idem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 939)
solus adhuc ego sum vestris inmunis in oris, exceptis, siqui munera legis habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1426)
sicut aper longe silvis Laurentibus actus fulmineo celeres dissipat ore canes, mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti volneraque alterna dantque feruntque manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권148)
errat et in caelo liquidique inmunia ponti adloquitur gelido proxima signa polo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권398)
"verum impune ferat, nos haec patiemur inultae;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권413)

SEARCH

MENU NAVIGATION