라틴어 문장 검색

Utque omnes nullo impediente, ad sui favorem illiceret, adhaerere cultui fingebat, a quo iam pridem occulte desciverat, arcanorum participibus paucis, haruspicinae auguriisque intentus, et ceteris quae deorum semper fecere cultores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 2장 4:1)
Tamen ne intepesceret, aut omisisse belli videretur aliud latus, adventus sui terrorem ubique dispergens, veritusque ne Africa absente eo perrumperetur, ad omnes casus principibus opportuna, velut finibus Orientis egressurus, per mare notarium misit Gaudentium, quem exploratorem actuum Iuliani per Gallias aliquamdiu fuisse praestrinximus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 7장 2:1)
Profecturus itaque per Marcianas silvas viasque iunctas Histri fluminis ripis, inter subita vehementer incertus, id verebatur, ne contemptus ut comitantibus paucis, multitudinem offenderet repugnantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 8장 2:1)
Latus vero e regione oppositum Thraciis, prona humilitate deruptum, hincque et inde fragosis tramitibus impeditum difficile scanditur, etiam nullo vetante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 4:2)
Haec et talia cogitanti, sollicitoque super maximis rebus et seriis, nuntius metuendus intimatur et insperatus, ausa indicans quorundam immania, impeditura cursus eius ardentes, ni vigilanter haec quoque antequam hebetasset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 11장 1:1)
Inter quae destituti pedites post navalium sociorum occasum, obtriti sunt saxis immanibus, praeter paucos quos morte scilicet per impedita suffugia, velocitas exemerat pedum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 11:1)
Itidemque opes Orientis magnopere verebatur audiens dispersum per Thracias militem, contra vim subitam cito coactum, adventare Succorum confinia, comite Martiano ducente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 22:1)
Quid enim deliquit, si ortum turbinem veritus, ad tutelam principis sui confugit?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 4:2)
Ubi vero abolitis quae verebatur, adesse sibi liberum tempus faciendi quae vellet advertit, pectoris patefecit arcana, et planis absolutisque decretis, aperire templa arisque hostias admovere, et restituere deorum statuit cultum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 2:1)
Cumque tempus interstetisset exiguum, Alexandrini, Artemii comperto interitu, quem verebantur, ne cum potestate reversus (id enim minatus est), multos laederet ut offensus, iram in Georgium verterunt episcopum, vipereis (ut ita dixerim), morsibus ab eo saepius appetiti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 3:1)
Haecque dum more pacis ita procedunt, multorum curiosior Iulianus, novam consilii viam ingressus est, venas fatidicas Castalii recludere cogitans fontis, quem obstruxisse Caesar dicitur Hadrianus mole saxorum ingenti, veritus ne (ut ipse praecinentibus aquis capessendam rem publicam comperit), etiam alii similia docerentur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 8:1)
Pari sorte hic quoque omen inlaetabile visum est, apparitoris cuiusdam cadaver extentum, carnificis manu deleti, quem praefectus praesens, ea re supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum augmentum exhibere pollicitus, casu impediente frustratus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 6:1)
Nihil enim praeter dolos et insidias hostium vereor, nimium callidorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 21:3)
Et miratur historia, Rhodanum arma et loricam retinente Sertorio, transnatatum, cum eo momento turbati quidam milites, veritique ne remanerent, post signum erectum, scutis, quae patula sunt et incurva, proni firmius adhaerentes, eaque licet imperite regendo, per voraginosum amnem velocitatem comitati sunt navium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 7:1)
Hisque accedebat aliud haud exiguum malum, quod nec adminicula quae praestolabamur cum Arsace et nostris ducibus apparebant, ob causas impedita praedictas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION