라틴어 문장 검색

ea res nunc enim in discrimine versatur, utrum possitne se contra luxuriem ac licentiam rusticana illa atque inculta parsimonia defendere an deformata atque ornamentis omnibus spoliata nuda cupiditati petulantiaeque addicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 2:4)
sunt enim pleraque apta huius ipsius oratoris de quo loquor parsimoniae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 2:1)
non intellegunt homines quam magnum vectigal sit parsimonia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 3:2)
civitates quaedam universae more doctae parsimonia delectantur, ut de Lacedaemoniis paulo ante diximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:1)
. . Dum haec me stupente in lectulo sedet anserisque fatum complorat, interim Proselenos cum impensa sacrificii venit, visoque ansere occiso sciscitata causam tristitiae et ipsa flere vehementius coepit meique misereri, tanquam patrem meum, non publicum anserem, occidissem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:9)
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
Tanta erat parsimonia temporis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 13:1)
'Impensa monumenti supervacua est;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 6:3)
Melius sine caede moraque impensaque sui poterit superare cruoris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:27)
Quam ob rem testes possumus esse silentes gravissimarum inaequalitatum, cum quis magna beneficia obtinere vult, a reliqua hominum generatione, praesenti ac futura, maximam pro ambitus detrimento exigens impensam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 49:4)
Contra culturam agit qui vitae formam seligit, sibi statuens quaedam incepta suscipere, quae saltem ex parte esse possint seiuncta a technica, ab eius impensis eiusque imperio quod omnia complectitur et ad gregem redigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 145:2)
Eodem autem tempore, intra Nationum et locorum fines multa usque sunt facienda, exempli gratia, energeticae parsimoniae genera promovenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:3)
O Nazarene, lux Bethlem, verbum Patris, quem partus alvi virginalis protulit, adesto castis, Christe, parsimoniis, festumque nostrum rex serenus aspice, ieiuniorum dum litamus victimam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium1)
Vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis, Aut largitate nimia, aut parsimonia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 161)
nihil omnibus actum tantorum impensis operum, nil dona neque aurum nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION