라틴어 문장 검색

et in conclusionem cunctis finem cupientibus desinit, ut nondum se patroni post speciem litis triennium editam causentur instructos, spatioque prorogati temporis impetrato, quasi cum Antaeo vetere colluctati, perseveranter flagitant pulveris periculosi mercedes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 19:4)
Fac me imperatorem, si id volueris impetrare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 12:2)
Hocque impetrato, egressi omnes exceptique cum plausu et gaudiis, ascensis equis evolarunt, moturi incitamenta diversa bellorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 7:3)
Diremit tamen interneciva certamina cedens vespero dies, et cunctis, qua quisque potuit, incomposite discedentibus, residui omnes repetunt tentoria tristiores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 15:2)
Post quae repetivit Gallias Richomeres, ob maiorem proeliorum fremitum, qui sperabatur, inde adminicula perducturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 2:1)
Quem Lentienses intentum iugulis suis omni perseverandi studio contemplantes, post deditionem, quam impetravere supplici prece, oblata (ut praeceptum est) iuventute valida nostris tirociniis permiscenda, ad genitales terras innoxii ire permissi sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 17:1)
hoc impetrato, spondentis perpetuam pacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 8:2)
Ut sunt in palatiis non nulli alienarum avidi rerum, siqui caducum vel aliud petisset ex usu, cum magna iustorum iniustorumque distinctione, contradicturis copia servata, donabat ei qui petierat, tres vel quattuor alios absentes aliquotiens impetratorum participes iungens, ut castigatius agerent inquieti, lucra quibus inhiabant, hoc minui commento cernentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 3:2)
quem post depositum imperium Diocletiani et Herculi, Constantius a Galerio repetit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 2장 1:2)
Nuptiis celebratis Gallias repetit Constantinus, Licinio ad Illyricum reverse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 1:4)
Tune Constantini terrore et impetu represso, captives illi impetrata pace reddiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 9:2)
Sequenti autem die Constantia, soror Constantini, uxor Licini, venit ad castra fratris et marito vitam poposcit et impetravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 16:2)
At ubi comperit esse filium eius, coepit repetere arras et dicere aut nega filium tuum esse aut vero abscedo hinc.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 6:9)
Ibique consilio peracto Francorum, Saxonum, Frisonum, disposuerunt propter nimiam malitiam et intollerabilem, quam fecerunt Avari contra sanctam ecclesiam vel populum christianum, unde iustitias per missos impetrare non valuerunt, iter peragendi;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:3)
Hanc legationem Theodorus nomenclator et detulit et ea, quae petierat, impetravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 242:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION