라틴어 문장 검색

belli diuturnitatem et vastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis caesos exercitus querebantur, et consules bellicosos ambo viros acresque nimis et feroces creatos qui vel in pace tranquilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare civitatem forent passuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 378:2)
miraretur qui tum cerneret, aperto mare ab altera parte, ab altera Hispanis, tam fera et bellicosa gente, obiectis, quae res eos tutaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 116:1)
rex ille bellicosissimus et exercitatus iam inde ab iuventa finitimis Thracum atque Illyriorum et circa omnium accolarum bellis, hic, ut aliam omnem vitam sileam, is est, qui cum ad inferendum populo Romano bellum ex Asia in Europam transisset, nihil memorabilius toto tempore hibernorum gesserit, quam quod amoris causa ex domo privata et obscuri etiam inter populares generis uxorem duxit, et novus maritus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 211:1)
bellicosiores ea tempestate erant, Gallicos adhuc, nondum exoleta stirpe gentis, servantes animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 84:3)
Cleuas cum praesidio impigrorum iuvenum insecutus sub radicibus prope inviis montium ad mille hominum ex agmine impedito occidit, ad ducentos cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 254:1)
erant in praesidio Cassandreae praeter non contemnendam iuventutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo milia Penestarum Illyriorum a Pleurato inde missi, bellicosum utrumque genus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 138:1)
hoc propter ignobilitatem paternam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos eius, Ettritum et Epicadum, impigros viros, quo tutius regnaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 366:1)
nam ego nunc mihi, qui impiger fui, repperi ut piger, si velim, siem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 29)

SEARCH

MENU NAVIGATION