라틴어 문장 검색

Trinobantibus defensis atque ab omni militum inuria prohibitis Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi legationibus missis sese Caesari dedunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 21장1)
Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 16장1)
Eorum impetum Galli sustinere non potuerunt atque in fugam coniecti multis amissis se ad agmen receperunt. Quibus profligatis rursus oppidani perterriti comprehensos eos, quorum opera plebem concitatam existimabant, ad Caesarem perduxerunt seseque ei dediderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 13장2)
Iamque hoc facere noctu apparabant, cum matres familiae repente in publicum procurrerunt flentesque proiectae ad pedes suorum omnibus precibus petierunt, ne se et communes liberos hostibus ad supplicium dederent, quos ad capiendam fugam naturae et virium infirmitas impediret.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 26장3)
Sua in illos merita proponit obtestaturque ut suae salutis rationem habeant neu se optime de communi libertate meritum in cruciatum hostibus dedant. Quod si indiligentiores fuerint, milia hominum delecta octoginta una secum interitura demonstrat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 71장3)
Ipse in munitione pro castris consedit: eo duces producuntur; Vercingetorix deditur, arma proiciuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 89장4)
integri habitus quam corrupti, exercitatus quam iners, sobrius et temperans quam vino venerique deditus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장43)
integri habitus quam corrupti, exercitatus quam iners, sobrius et temperans quam uino uenerique deditus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 10:4)
sobrius et temperans, quam vino venerique deditus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 12:8)
tum forte decorus cum Stilichone gener pacem inplorantibus ultro Germanis responsa dabat, legesque Caucis arduus et flavis signabat iura Suebis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:233)
par et finitimis luctus, frustraque Lyaei non defensuros implorat Lydia thyrsos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:178)
si gravis auxilio vacuas invaserit aedes vicinus laribusque suis proturbet inultos, tum demum patrem implorant et nomen inani voce cient frustraque oculos ad litora tendunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:291)
ut te mortalia pridem implorant longeque pium fortemque requirunt!"
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:147)
excitet incestos turmalis bucina somnos, imploret citharas cantatricesque choreas offensus stridore tubae discatque coactus, quas vigilat Veneri, castris impendere noctes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:300)
nam quae iam regio restat, si dedita Mauris regibus Illyricis accesserit Africa damnis?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:302)

SEARCH

MENU NAVIGATION