라틴어 문장 검색

deinde quod illa, sive faceta sunt sive sic, fiunt narrante te venustissima ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 21 2:3)
tum Marcellinus 'noli,' inquit, 'ex taciturnitate nostra, Lupe, quid aut probemus hoc tempore aut improbemus iudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 1:12)
ego vero meum consilium, si praesertim tu non improbas, vehementer adprobo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 2:8)
sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui philosophiam, reliqui qui etiam si haec non inprobent tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 7:2)
Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum non inprobant et rem idoneam de qua quaeratur et homines dignos quibuscum disseratur putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 24:1)
Rebus sumptis adiungam ex iis sequendas esse alias inprobandas quae sint in genere contrario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 128:2)
hoc negas te posse nec adprobare nec inprobare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 129:20)
quae cum exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus sustinere sapientem, uno modo cum hoc intellegatur, omnino eum rei nulli adsentiri, altero cum se a respondendo ut aut adprobet quid aut inprobet sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 139:1)
an est aliquid quod positum vel inprobare vel adprobare possit, dubitare non possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 143:7)
profecto aut haec bona in tabulas publicas nulla redierunt nosque ab isto nebulone facetius eludimur quam putamus, aut, si redierunt, tabulae publicae corruptae aliqua ratione sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 2:3)
nemo est enim qui nesciat propter magnitudinem rerum multa multos partim improbante partim imprudente L. Sulla commisisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 1:4)
nam neque parum facetus scurra Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 1:5)
rem cognoscit, factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem adnumerare et reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 2:9)
in eodemque genere alii callidi, sed impoliti et consulto rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate concinniores, id est faceti, florentes etiam et leviter ornati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 4:3)
E quibus tamen non omnes faceti:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION