라틴어 문장 검색

illud eximium consilii animique specimen et neutiquam volgatae laudis, quod ultro ad oppugnanda castra hostium, unde maiore agmine profectos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 296:1)
cum primo Galli tantum avidi certaminis fuissent, deinde Romanus miles ruendo in arma ac dimicationem aliquantum Gallicam ferociam vinceret, dictatori neutiquam placebat, quando nulla cogeret res, fortunae se committere adversus hostem, quem tempus deteriorem in dies faceret, locis alienis sine praeparato commeatu, sine firmo munimento morantem, ad hoc iis corporibus animisque, quorum omnis in impetu vis esset, parva eadem languesceret mora.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 119:2)
adeo stolida impudensque postulatio visa est censere ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id avertere in se, agrosque suos pro alienis populandos obicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 196:1)
impudentem et gubernatorem et imperatorem esse qui, cum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi aliorum capita ac fortunas committi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 314:1)
Syphax pulsis inde praefectis praesidiisque suis vetere se continebat regno, neutiquam quieturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 133:1)
quod cum expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 162:2)
Aetoli consilium cum rei, spei quoque non audacis modo sed etiam impudentis ceperunt, Demetriadem Chalcidem Lacedaemonem occupandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 400:1)
Eumenes tamquam ad Antiochum spoliandum me venit et, si diis placet, decem legatorum decretum calumniae impudentissimae praetendit, quo maxime et refelli et coargui potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 324:2)
Intro abi, nam te quidem edepol nihil est impudentius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 154)
Homo audacissime, cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens!
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1041)
Inde a principio iam inpudens epistula est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9132)
Quid ais, impudens?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 19)
Etiamne, impudens, muttire verbum unum audes aut mecum loqui?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 115)
hominis impudentem audaciam!
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 120)
voltus neutiquam huius placet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 415)

SEARCH

MENU NAVIGATION