라틴어 문장 검색

cum vos aspexerit, cum signum meum acceperit, hoc solum erit certamen, quis mihi plurimum imputet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장8)
neque enim erat adhuc cui imputaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장8)
Celsus constanter servatae erga Galbam fidei crimen confessus, exemplum ultro imputavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장5)
addiderat huic terrorem atque odium caedes Galbae, contra illi initium belli nemo imputabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장2)
proditionem ultro imputabant, spatium longi ante proelium itineris, fatigationem Othonianorum, permixtum vehiculis agmen ac pleraque fortuita fraudi suae adsignantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장4)
unde metus et ex metu consilium, posse imputari Vespasiano quae apud Vitellium excusanda erant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장5)
casum Cremonae bello imputandum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장7)
rei publicae haud dubie intererat Vitellium vinci, sed imputare perfidiam non possunt qui Vitellium Vespasiano prodidere, cum a Galba descivissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장7)
ne Romanis quidem ingratum id bellum, cuius ambiguam fortunam Vespasiano imputaturos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장14)
Potuisse tunc opprimi legiones et voluisse Germanos, sed dolo a se flexos imputavit Civilis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 24장1)
sed et perseuerantem atque ita absumptam criminosissime insectatus, cum diem quoque natalem eius inter nefastos referendum suasisset, imputauit etiam, quod non laqueo strangulatam in Gemonias abiecerit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 2:3)
coniurati e uinculis triplicium catenarum dixere causam, cum quidam ultro crimen faterentur, nonnulli etiam imputarent, tamquam aliter illi non possent nisi morte succurrere dedecorato flagitiis omnibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 2:1)
"exitus nos manet, rex, confitemur prosperum tibi debituros, tristiorem fortunae inputaturos."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:4)
"Ceterum etiam si militis tui vel in agmine deficientis et fatigati vel in acie periclitantis vel in tabernaculo aegri et vulnera curantis aliqua vox asperior esset accepta, merueramus fortibus factis, ut malles ea tempori nostro inputare quam animo."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:12)
"pro me deprecor, modo ne fratrum innocentiae fuga inputetur mea."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION