라틴어 문장 검색

nisi forte exspectatis ut illa diluam quae de peculatu ac de eius modi rebus commenticiis inaudita nobis ante hoc tempus ac nova obiecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 4:3)
quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque veniamus, si neque omnis confessio facti est inusitata, neque de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a senatu iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset controversia nulla facti, iuris tamen disceptationem esse voluit, et ei lecti iudices, isque praepositus quaestioni qui haec iuste sapienterque disceptet, reliquum est, iudices, ut nihil iam quaerere aliud debeatis nisi uter utri insidias fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 1:1)
Cum maiores ita constituerint ut, qui pro capite diceret, is posteriore loco diceret, nos inaudita criminatione accusatorum priore loco causam dicere intellegis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 2:2)
res autem nova atque inaudita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장14)
volo inauditum facinus ipsius qui id commisit voce convinci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 2:11)
alterum incredibile est, alterum nefarium, et ante hoc tempus utrumque inauditum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 1:3)
ego autem et me saepe nova videri dicere intellego, cum pervetera dicam sed inaudita plerisque, et fateor me oratorem, si modo sim aut etiam quicumque sim, non ex rhetorum officinis sed ex Academiae spatiis exstitisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 3:1)
novum quoddam imperitorum et inauditum genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 3:2)
in alienis aut translatum et factum aliunde ut mutuo, aut factum ab ipso ac novum aut priscum et inusitatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 1:5)
sed etiam inusitata ac prisca sunt in propriis, nisi quod raro utimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 1:6)
itaque idem poeta qui inusitatius contraxerat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 1:5)
cum vero apud prudentissimos loquar, quibus haec inaudita non sint, cur ego simulem me, si quid in his studiis operae posuerim, perdidisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장7)
praeterea causae amplitudo auctaque dilatione exspectatio et fama, insitumque mortalibus studium magna et inusitata noscendi, omnes undique exciverat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 10:3)
' Quia scilicet et Macro legem intuenti consentaneum fuit damnare eum qui contra legem munera acceperat, et Caepio cum putaret licere senatui - sicut licet - et mitigare leges et intendere, non sine ratione veniam dedit facto vetito quidem, non tamen inusitato.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 17:2)
Nec minore scelere quam quod ulcisci videbatur, absentem inauditamque damnavit incesti, cum ipse fratris filiam incesto non polluisset solum verum etiam occidisset;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION