라틴어 문장 검색

Cum Pindari carmen quod de natura atque flagrantia montis Aetnae conpositum est aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima et pingui facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:1)
Et omnem quidem illam Mysiam opimis segetibus habitam satis constat, scilicet ob humorem soli.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 10:1)
Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis, Aut leto insigni.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 56:1)
Principio caput incensum fervore gerebant, Et duplices oculos suffusa luce rubentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 9:2)
Contra magnae amaritudinis est, si coram multis aliquem interroges quod non opima scientia quaesivit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 5:1)
Utque calor solvit, quem torserat aera ventus Incensusque dies, manant sudoribus artus, Arent ora siti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:54)
Non haec Paelignis agitur vindemia prelis Uva nec in Tuscis nascitur ista iugis, Testa sed antiqui felix siccatur Opimi, Egerit et nigros Massica cella cados.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXVI4)
Caecuba saccentur quaeque annus coxit Opimi, Condantur parco fusca Falerna vitro.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XL5)
Praedia solus habes et solus, Candide, nummos, Aurea solus habes, murrina solus habes, Massica solus habes et Opimi Caecuba solus, Et cor solus habes, solus et ingenium.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXVI1)
Haec Fundana tulit felix autumnus Opimi.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CXIII Fundanum1)
opimam pro opulentam non nulli accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6212)
nam proprie funus est incensum cadaver.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 622)
sed traditur a plurimis, inter quos etiam Epaphus, vir peritissimus, refert, Delphis quodam tempore evenisse, ut templum religiosum ante et intactum spoliatum incensumque sit, ac post multas Corinthii urbes insulasque proximas terrae motu haustas, Delon neque antea, neque postea hoc incommodo vexatam, sicut Thucydides.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 844)
opimis pinguibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2244)
incensum inflammavit ut Horatius oleum adde camino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 541)

SEARCH

MENU NAVIGATION