라틴어 문장 검색

nam 'incessit reges' dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 683)
item timor incutitur aut ex ipsorum periculis aut ex communibus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 209:1)
sane quam incutit multis, qui eum facilitatemque eius non norunt, magnum metum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 4 2:5)
Talia monstrantem mecum celebrate Camaenis, Vos qui coelesti gaudetis nectare vesci, NEWTONVM clausi reserantem scrinia Veri, NEWTONVM Musis charum, cui pectore puro Phoebus adest, totoque incessit Numine mentem:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 4:1)
tum nigri lemures ovoque pericula rupto, tum grandes galli et cum sistro lusca sacerdos incussere deos inflantis corpora, si non praedictum ter mane caput gustaveris alii.
(페르시우스, 풍자, satire 5123)
Quibus percoctis atque infuso spiritu, Modesto gressu sancta incessit Veritas;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.9)
homines enim cum rem destruere non possunt, iactationem eius incessunt.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:3)
Nunc quoque per pueros iaculis incessitur index Et pretium auctori vulneris ipsa datur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1311)
membra reformidant mollem quoque saucia tactum, vanaque sollicitis incutit umbra metum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 77)
qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo pugnat et incessit scelerataque devovet arma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:4)
Dixerat, et nymphe ritu succincta Dianae, una ministrarum, fusis utrimque capillis, incessit totumque tulit praedivite cornu autumnum et mensas, felicia poma, secundas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 8:1)
nec Telamoniades etiam nunc hiscere quicquam audet, at ausus erat reges incessere dictis Thersites etiam, per me haud impune protervus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 21:16)
Interea comites, clamato saepe per agros nequiquam Pico nullaque in parte reperto, inveniunt Circen (nam iam tenuaverat auras passaque erat nebulas ventis ac sole recludi) criminibusque premunt veris regemque reposcunt vimque ferunt saevisque parant incessere telis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 48:1)
improba pugnat hiems indignaturque quod ausim scribere se rigidas incutiente minas, vincat hiems hominem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1114)
quid simulacra, ferox, dictis incessis amans?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1117)

SEARCH

MENU NAVIGATION