라틴어 문장 검색

deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus eximendus colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장15)
tum incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장80)
Meges quoniam is infirmior est potestque in aliqua prominentia incidere, incisoque super illa corpore qua cavum subest, non secare, sed relinquere quod iterum incidi necesse sit, ferramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semicirculatum acutumque.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장82)
Tum virgini quidem sub ima sinisteriore ora, mulieri vero inter urinae iter et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco plaga ista transversa sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장105)
Si quando autem ex inflammatione puris quid in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장11)
Si id maius est et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est paulumque supra basim incidendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장27)
Igitur inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 33장5)
mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cavis perviae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장58)
Radius, quam cercida Graeci appellant, superior breviorque, et primo tenuior, rotundo et leniter cavo capite exiguum umeri tuberculum recipit, atque ibi nervis et cartilagine continetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장97)
Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni vitio liberandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장33)
donec totus in locus, qui excidendus est, his cavis cinctus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장23)
Et ita † nihil latens in eo osse cavum est abundeque exitus datur intus laedentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장61)
Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장11)
et a lateribus cava, per quae loris datis morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detineant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장86)
Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cavus est, depressusque digitus sinum invenit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION