라틴어 문장 검색

Namque illi, quos ante Catilina dimiserat, inconsulte ac veluti per dementiam cuncta simul agebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 42장2)
Nam in fuga salutem sperare, cum arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장22)
Frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere extremae dementiae est;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 3장3)
Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non magno parabiles fugere dementiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 5:1)
" Nunc enim quanta dementia est hominum !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 5:3)
Etiamnunc dicam, unde sit ista inconstantia et dissimilitudo rerum consiliorumque:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 4:1)
His adicias et illud eiusdem notae licet, tantam hominum inprudentiam esse, immo dementiam, ut quidam timore mortis cogantur ad mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 23:3)
Multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate vitae, quam breviorem inconstantia facimus aliud eius subinde atque aliud facientes initium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 2:5)
nunc quae dementia est supervacua discere in tanta temporis egestate ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 12:4)
Quanta autem dementia eius est, quem clamores inperitorum hilarem ex auditorio dimittunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 11:1)
Sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit, et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque, ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 23:5)
" Quae dementia est fugere, cum retro ire non possis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 12:7)
Habet inconstantiam, sed minus vagam ac mobilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 7:4)
Illud vero cuius dementiae est, credere, quarum rerum extra nostrum arbitrium posita principia sunt, earum nostri esse arbitrii terminos ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 13:1)
Quanta dementia est vereri, ne infameris ab infamibus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION