라틴어 문장 검색

qui scelera terra quique persequitur mari ac saeva iusta sceptra confringit manu nunc servit absens fertque quae fieri vetat, tenetque Thebas exul Herculeas Lycus, sed non tenebit, aderit et poenas petet subitusque ad astra emerget;
(세네카, Hercules Furens 3:29)
sed licet in nuda torvus confregerit ulna ille Cleonaeae guttura rava ferae, et quamquam ardenti gladio vix straverit hydram, cum duplices pareret vulnere mors animas, captivumque ferens silva ex Erymanthide monstrum exarmata feri riserit ora suis, coli aque flammigenae disrumpens fumida furis tandem directas iusserit ire boves, taurus, cerva, Gigas, hospes, luctator, Amazon, Cres, canis, Hesperides sint monimenta viri, nulla tamen fuso prior est Geryone pugna, uni tergeminum cui tulit ille caput.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 2)
Unde oportet uos, suscepto signo sanctae crucis, per quod humanum genus redemtum est, execrandam diabolicae uersutiae supplantationem, qui diuinae bonitatis operibus inuidus aemulusque consistit, a cordibus uestris abicere, iniectisque manibus hos, quos eatenus materiae conpage uobis deos fabricastis, confringendos diminuendosque summopere procurate.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:1)
Qui mox dapes sibimet adpositas deferri pauperibus, sed et discum confringi, atque eisdem minutatim diuidi praecepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VI.7)
scis tu ut confringi vas cito Samium solet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 244)
aulas calicesque omnes confregit, nisi quae modiales erant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 47)
hic apud nos iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1265)
At ita me di deaeque omnis ament, nisi mihi supplicium virgeum de te datur longum diutinumque, a mane ad vesperum, quod meas confregisti imbricis et tegulas, ibi dum condignam te sectatu's simiam, quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem amplexum amicam, quom osculabatur, suam, quodque concubinam erilem insimulare ausus es probri pudicam meque summi flagiti, tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 625)
tempestas venit, confringit tegulas imbricesque:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 213)
pultando [pedibus] paene confregi hasce ambas . Tr.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 236)
quin pultando, inquam, paene confregi foris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 240)
navis confracta est eis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS44)
Confracta navis in mari est illis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 294)
Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 365)
confracta est navis, perdidi quidquid erat miser ibi omne.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 240)

SEARCH

MENU NAVIGATION