라틴어 문장 검색

deteriore luto pravus quos edidit auctor, quem merito Grai perhibent Epimethea vates, et nihil aetherii sparsit per membra vigoris, hi pecudum ritu non impendentia vitant nec res ante vident;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:286)
si metuis, si prava cupis, si duceris ira, servitii patiere iugum;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:142)
non prava libido stupris advigilat;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:65)
minus tamen multis quam postulabat prave detorta et inveterata opinio rusticorum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 22:4)
Eodem modo servabuntur incorrupta etiam toto anno.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 16:4)
quis custos incorruptior?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 1:7)
par causa saevitiae in Sempronium Gracchum, qui familia nobili, sollers ingenio et prave facundus, eandem Iuliam in matrimonio Marci Agrippae temeraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장5)
promptam expugnationem, plures captivos, incorruptam praedam fore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장2)
et quia ipsorum moribus aliena perinde odium pravis et honestis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장12)
igitur propinquo summae rei discrimine explorandos militum animos ratus, quonam id modo incorruptum foret secum agitabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 12장4)
nam secutae leges etsi aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen dissensione ordinum et apiscendi inlicitos honores aut pellendi claros viros aliaque ob prava per vim latae sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 27장2)
sic cohiberi pravas aliorum spes rebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 56장4)
Exequi sententias haud institui nisi insignis per honestum aut notabili dedecore, quod praecipuum munus annalium reor ne virtutes sileantur utque pravis dictis factisque ex posteritate et infamia metus sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장1)
sed Labeo incorrupta libertate et ob id fama celebratior, Capitonis obsequium dominantibus magis probabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장4)
Agrippinae quoque proximi inliciebantur pravis sermonibus tumidos spiritus perstimulare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION