라틴어 문장 검색

nisi enim, quod ille minime putabat, immortalitatem optare vellet, quid non adeptus est, quod homini fas esset optare, qui summam spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute superavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:2)
nam ut Antonius coniectura movenda aut sedanda suspicione aut excitanda incredibilem vim habebat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 1:1)
Q. Pompeius A. F., qui Bithynicus dictus est, biennio quam nos fortasse maior, summo studio discendi multaque doctrina, incredibili labore atque industria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 2:2)
nec vero ullum aut durum aut insolens aut humile aut [in] longius ductum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 2:5)
Atque ut multa omittam in hoc spatio et in his post aedilitatem annis, et praetor primus et incredibili populari voluntate consul sum factus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 2:2)
Num me fefellit, Catilina, non modo res tanta, tam atrox tamque incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum, dies?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 7:3)
nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis domum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 14:2)
neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 25:2)
Nemo non modo Romae, sed ne ullo in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris foedus asciverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 8:4)
quas ego universas civium esse optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen ii sunt coloni, qui se in insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque iactarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 20:4)
Atque ego ut vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnes dies noctesque consumpsi, ut, quid agerent, quid molirentur, sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem, ut tum demum animis saluti vestrae provideretis, cum oculis maleficium ipsum videretis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 4:1)
Etenim, cum esset ita responsum, caedes, incendia, interitum rei publicae comparari, et ea per cives, quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus, verum etiam suscepta esse sensistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 21:2)
ego autem mirari non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 13:1)
verum admirabilis compositio disciplinae incredibilisque rerum me traxit ordo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 96:2)
Tibi hoc incredibile, quod beatissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 113:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION