라틴어 문장 검색

qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi, hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus, parvula fictilibus solitum dare vela phaselis et brevibus pictae remis incumbere testae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV48)
quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem corporis et dentes inlidunt saepe labellis osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum, quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:4)
et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans aestuat in ramos incumbens arboris arbor, exprimitur validis extritus viribus ignis, emicat inter dum flammai fervidus ardor, mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 37:3)
Praeterea ventus cum per loca subcava terrae collectus parte ex una procumbit et urget obnixus magnis speluncas viribus altas, incumbit tellus quo venti prona premit vis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:10)
et metuunt magni naturam credere mundi exitiale aliquod tempus clademque manere, cum videant tantam terrarum incumbere molem!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:12)
Ille fluctus incremento suo ait in sublime curvatos litoribus inlidi, et asperginem collectae sordis expuere, quod nulla expressius pictura signaret:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 21:5)
Longior Italia, donec confinia pontus Solveret incumbens, terrasque repelleret aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:59)
Dum nimium pugnax unius turba carinae Incumbit prono lateri, vacuamque relinquit, Qua caret hoste, ratem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:12)
751 Propulit ut classem velis cedentibus Auster Incumbens, mediumque rates movere profundum, Omnis in Ionios spectabat navita fluctus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권29)
Nec medio potuere graves incumbere mundo, Sed nimbos rapuere fuga.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:37)
Non sentiet ictus, Incumbet gladiis, gaudebit sanguine fuso.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:15)
Incumbit ripis, permissaque flumina turbat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:21)
Namque suis pro te gladiis incumbere, Caesar, Esse parum scimus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:53)
Fortius hiberni flatus, coelumque fretumque Cum cepere, tenent, quam quos incumbere certos Perfida nubiferi vetat inconstantia veris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:18)
Hic utinam summi curvet carchesia mali, Incumbatque furens, et Graia ad moenia perflet, Ne Pompeiani Phaeacum e litore toto Languida iactatis comprendant carbasa remis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION