라틴어 문장 검색

nam expulsa in altum in se cadit iunctisque hiatibus et absorbetur et tollitur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 37:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Petentibus quibusdam, ut sibi reliquias suorum aut propter iniuriam vetustatis aut propter fluminis incursum aliaque his similia quocumque secundum exemplum proconsulum transferre permitterem, quia sciebam in urbe nostra ex eius modi causa collegium pontificum adiri solere, te, domine, maximum pontificem consulendum putavi, quid observare me velis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 681)
littera de vobis est mea questa nihil, frigus et incursus omni de parte timendos et quod pulsetur murus ab hoste queror, in loca, non homines, verissima crimina dixi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1412)
quos terrae quaerat hiatus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권405)
Cedit Agenorides paulum spolioque leonis sustinet incursus instantiaque ora retardat cuspide praetenta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:3)
Fons sonat a dextra, tenui perlucidus unda, margine gramineo patulos succinctus hiatus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 20:5)
Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, ne pateat latoque solum retegatur hiatu inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 37:5)
Specus est tenebroso caecus hiatu, est via declivis, per quam Tirynthius heros restantem contraque diem radiosque micantes obliquantem oculos nexis adamante catenis Cerberon abstraxit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:4)
Aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis ora patent, auraeque graves captantur hiatu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:3)
Sternitur incursu nemus et propulsa fragorem silva dat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 32:6)
Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem arcet et in lapidem rictus serpentis apertos congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 7:3)
Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 57:3)
Utque solent sumptis incursu viribus ire pectore in arma feri protentaque tela leones, sic ubi se ventis admiserat unda coortis, ibat in arma ratis multoque erat altior illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 58:3)
Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes unda, velut victrix, sinuataque despicit undas, nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos sede sua totos in apertum everterit aequor, praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu mergit in ima ratem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 62:1)
Adiacet undis facta manu moles, quae primas aequoris undas frangit et incursus quae praedelassat aquarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION