라틴어 문장 검색

Reges duo in occursu suo summis amoris et charitatis indiciis se mutuo exceperunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:9)
Qua affinitate (ut videtur) ita delectatus est et quasi raptus, ut in literis quas illa de re ad civitatem Londini scripsit (mandans ut omnia laetitiae et exultationis indicia exhiberent), gloriatur ac si muro aheneo regnum illud circumdedisset, cum generos sibi iam ascivisset regem Scotiae et principem Castiliae ac Burgundiae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 15:3)
ut tandem magis fida et secura indicia viventibus et posteris comparare possemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:3)
Novum Organum, sive Indicia de Interpretatione Naturae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 4:2)
verum errores praesto, indicia eorum longe petita sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:12)
SIVE INDICIA VERA
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 3:1)
et deinceps videant, quid ab hominibus otio abundantibus, atque a laboribus consociatis, atque a temporum successione, post haec indicia nostra expectandum sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 273:4)
Atque indicia de interpretatione naturae complectuntur partes in genere duas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:3)
Utrum vero sit aliquis modus mutandi corpora per minima (ut vocant), et transponendi subtiliores materiae schematismos (id quod ad omnimodas corporum transformationes pertinet, ut ars brevi tempore illud facere possit, quod natura per multas ambages molitur), de eo nulla hactenus nobis constant indicia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:15)
Secundus dissimulatio in negativa, cum quis ex composito signa quaedam et indicia iacit se non eum esse qui revera est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 3:4)
Nam revelatio animi ex vultu aut gestu magnus est defectus, et quaedam quasi proditio, eo magis quod saepenumero plus notatur et fidem facit quam verba.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:13)
Illud enim facilitatis atque mollitiei indicium est, quae honestam mentem in vincula captivam abducit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:22)
Partes autem et indicia bonitatis sunt plurima.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:42)
Supra omnia, si supremum illum sancti Pauli apostoli perfectionis fastigium sit consecutus, ut devoveat se atque anathemizat a Christo propter salutem fratrum, indicio est proxime illum accedere ad naturam divinam, et quodammodo Christo ipsi conformari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:47)
Porro cum discordiae, et duellae, et factiones palam et audacter se ostentant, indicio est reverentiam erga principem exui.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION