라틴어 문장 검색

nunc aviditate caedis intemperantius secuti in praegressas cum tribunis militum cohortes Romanas incidere, et fugiens eques, ut primo signa suorum vidit, convertit in effusum hostem equos, versaque momento temporis fortuna pugnae est terga dantibus qui modo secuti erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 420:1)
deinde recipientibus se regiis in arta et confragosa loca aviditate accensi certaminis eo quoque Romani penetravere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 118:1)
et dum aviditate certaminis provecti extra munitiones pugnant, haud paulo superior est Romanus miles et virtute et scientia et genere armorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 134:1)
sed et suscensebat non immerito Aetolis ob insatiabilem aviditatem praedae et arrogantiam eorum, victoriae gloriam in se rapientium, quae vanitate sua omnium aures offendebat, et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Aetolos habendos Graeciae dominos cernebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 126:1)
postremo non tantum ab odio sed etiam aviditate praedae ea facinora fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 360:1)
simul aviditate plura amplectendi excedatis, nuda vobis omnia, quae extra sint, et exposita ad omnes ictus esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 374:1)
de praeda parcius, quam speraverant ex tantis regiis opibus, dederat nihil relicturis, si aviditati indulgeretur, quod in aerarium deferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 423:2)
insomnia, aerumna, error, terror et fuga, ineptia stultitiaque adeo et temeritas, incogitantia excors, immodestia, petulantia et cupiditas, malevolentia, inertia, aviditas, desidia, iniuria, inopia, contumelia et dispendium,] multiloquium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 115)
Si ullum aliud est bonum quam honestum, sequetur nos aviditas vitae, aviditas rerum vitam instruentium, quod est intolerabile, infinitum, vagum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION