라틴어 문장 검색

diffugere inde loci partes coepere paresque cum paribus iungi res et discludere mundum membraque dividere et magnas disponere partes omnigenis e principiis, discordia quorum intervalla vias conexus pondera plagas concursus motus turbabat proelia miscens propter dissimilis formas variasque figuras, quod non omnia sic poterant coniuncta manere nec motus inter sese dare convenientis, hoc est, a terris altum secernere caelum, et sorsum mare, uti secreto umore pateret, seorsus item puri secretique aetheris ignes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 17:2)
pars vero laeva cervicis rapacis lupi capite finitur, easque formas animalium draco conectit volumine suo, capite redeunte ad dei dexteram qua conpescitur monstrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 14:2)
Ex his apparet Sarapis et solis unam et individuam esse naturam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 18:1)
Lucus erat longo numquam violatus ab evo, Obscurum cingens connexis aera ramis, Et gelidas alte submotis solibus umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:1)
Forsan terris inserta regendis, Aere libratum vacuo quae sustinet orbem, Totius pars magna Iovis, Cirrhaea per antra Exit, et aetherio trahitur connexa Tonanti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:9)
Prosiluit busto, semustaque membra relinquens Degeneremque rogum, sequitur convexa Tonantis, Qua niger astriferis connectitur axibus aer, Quaque patet terras inter lunaeque meatus, (Semidei manes habitant, quos ignea virtus Innocuos vita patientes aetheris imi Fecit) et aeternos animam collegit in orbes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:1)
Silvaram fons caussa loco, qui putria terrae Adligat, et domitas unda connectit arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:9)
sane hic illius arma, hic currus fuit quotienscumque nomina pluralis et singularis numeri conectuntur, respondemus viciniori, ut ecce hoc loco currui, non armis respondit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 176)
nam proprie rates sunt conexae invicem trabes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 434)
series ordo conexus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6413)
ideo autem nudae sunt, quod gratiae sine fuco esse debent, ideo conexae, quia insolubiles esse gratias decet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7205)
postquam haec particula conectendis adiungitur rebus, ut postquam altos tetigit fluctus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 11)
item in oratore facilius est enim apta dissolvere, quam dissipata conectere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 48210)
conexosque angves Gorgonis scilicet capiti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4371)
et dicturus est 'septenosque orbibus orbes inpediunt', id est veluti septem scuta facta in unitatem conectunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4474)

SEARCH

MENU NAVIGATION