라틴어 문장 검색

intacta cervice indomitas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5391)
itaque videas rebus iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortis, flagitiosis modestos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:7)
Numquam omnino periculi fuga committendum est, ut imbelles timidique videamur, sed fugiendum illud etiam, ne offeramus nos periculis sine causa, quo esse nihil potest stultius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 108:1)
Quam ob rem neque sapientis esse accipere habenas, cum insanos atque indomitos impetus volgi cohibere non possit, neque liberi cum inpuris atque inmanibus adversariis decertantem vel contumeliarum verbera subire vel expectare sapienti non ferendas iniurias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 14:2)
Et vero negant oportere indomiti populi vitio genus hoc totum liberi populi repudiari, concordi populo et omnia referente ad incolumitatem et ad libertatem suam nihil esse inmutabilius, nihil firmius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 82:1)
Ex hoc enim populo indomito vel potius immani deligitur aliqui plerumque dux contra illos principes adflictos iam et depulsos loco audax, inpurus, consectans proterve bene saepe de re publica meritos, populo gratificans et aliena et sua;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:7)
luxuries igitur hominem nimirum et aeris alieni magnitudo et indomitae animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 1:8)
"stertimus, indomitum quod despumare Falernum sufficiat, quinta dum linea tangitur umbra, en quid agis?"
(페르시우스, 풍자, satire 33)
dein epulas et bella truci memorata canore grandiaque indomiti Ciceronis verba minetur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:7)
An ut matrona ornataphaleris pelagiis tollat pedes indomita in strato extraneo?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:12)
Praeterea sive alitibus contexere fraudem seu magis imbelles libuit circumdare cervos aut tereti lino pavidum subducere piscem, hos tantum novere dolos mea sordida rura.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:4)
Nec Venus apta feris Veneris nec filius armis - Non decet inbelles aera merere deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1013)
Inbelles elegi, genialis Musa, valete, Post mea mansurum fata superstes opus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1511)
Ille domus vestrae primis venerator ab annis, pulsus ad Euxini Naso sinistra freti, mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem, quam solitus praesens est tibi ferre.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 21)
"nos sumus inbelles, tu fuge sospes!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권381)

SEARCH

MENU NAVIGATION