라틴어 문장 검색

cui forte quidem, sed indomitum, amore subtilitatis et vim suam perdat et elegantiam quam cupit non persequatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 152:4)
in iis, quae ad scenam componuntur, fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus mutuantur, ut sit Aerope in tragoedia tristis, atrox Medea, attonitus Aiax, truculentus Hercules.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 220:1)
Una Hannibalem hiberna solverunt et indomitum illum nivibus atque Alpibus virum enervaverunt fomenta Campaniae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 5:3)
Iam vitia primo fervore adulescentiae indomita lassavit, non multum superest ut extinguat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 13:4)
altera rationalis, haec inconcussas opiniones habet, in trepida est et indomita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 27:4)
Feras catulorum amor in venabula inpingit feritasque et inconsultus impetus praestat indomitas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 21:3)
Non tantum arma et acies dant argumenta alacris animi indomitique terroribus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 21:2)
Non voluptates illa temperavit, non cupiditates refrenavit, non iras repressit, non indomitos amoris impetus fregit, nulla denique animo mala eduxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 13:2)
non illum Achilles flexit indomitus minis, non ille solus fata qui mundi videt, in nos fidelis augur, in captas levis, non populus aeger et relucentes rogi:
(세네카, 아가멤논 4:11)
manus recenti sanguine etiamnunc madent vultusque prae se scelera truculenti ferunt.
(세네카, 아가멤논 17:14)
Indomita posthac virginis verba impiae regina frangam;
(세네카, 아가멤논 17:31)
Scythia et totus ille ferarum indomitarumque gentium tractus civitates Achaiae Ponticis impositas litoribus ostentat ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 36:5)
optime de ipso, cuius viget vigebitque memoria, quam diu in pretio fuerit Romana cognosci, quam diu quisquam erit, qui reverti velit ad acta maiorum, quam diu quisquam qui velit scire, quid sit vir Romanus, quid subactis iam cervicibus omnium et ad Seianianum iugum adactis indomitus, quid sit homo ingenio, animo, manu liber.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 4:5)
Itaque si modum adhiberi sibi patitur, alio nomine appellanda est, desit ira esse, quam effrenatam indomitamque intellego ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 54:1)
Difficiles quoque et indomiti natura blandientem ferent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 53:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION