라틴어 문장 검색

Pigmea breuitate sedens demissaque cedrus Desinit esse gigas et nana mirica gigantem Induit:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:13)
Iam celo contendit humus, jam terra nitorem Induit ethereum, jam terram uestit Olimpus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:6)
Menti expolita planities crystallina luce circumspectior, argenteum induebat fulgorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:17)
Lapis tertius, vultum lucis induens crystallinae, hiemis prophetabat adventum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:47)
Illic aquila post juvenem secundo senem induens, iterum in Adonidem revertebatur a Nestore.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:85)
Illic venatoris induens personam milvus, veneratione furtiva, larvam gerebat accipitris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:87)
Quae texit sapiens dextra favonii.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:9)
Degener ergo Bruti degeneres induit actus, Et sic exhominans exhominandus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:13)
Reinoldus de castro Breis, eques insignis, opertum habens caput galea, et lorica indutus, pariter moenia post Godefridum ascendit, donec universi tam equites quam pedites intrare contendunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:12)
Ad hoc denique ducis imperium Bulgari, Comanitae, Hungari plurimi cum Pincenariis, qui conventione solidorum ad urbis defensionem convenerant, arcus corneos et osseos arripiunt, loricas induunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 22:2)
Tandem qui in altera parte fluvii ab hac insania revocati cum Petro in viridario remanserant, videntes quia sui tam saevo martyrio consumebantur, non ultra se potuerunt continere ab auxilio, sed induti loricis et galeis, nolente volente Petro, ad ipsum pontem convolant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:12)
Die autem quodam circa nonam, Thomas, Clareboldus et Willhelmus cum trecentis, lorica et galea indutis, et equo doctis militibus, descenderunt ad insidias, ubi transitus Hungarorum navigio saepius fiebat ad tuendam terram, si forte cum illis confligere, et bellum committere opportunitas daretur, aut armenta illorum inventa depraedari possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:8)
Tandem miles quidam illustris, de tabernaculis praedicti Roberti Northmannorum comitis exsiliens, galea opertus et lorica, et tectus clypeo, trans vallum muros imperterritus invadit, ad turrim properat, et acervos lapidum a foramine eruere nititur, et aditum saxis occupatum vacuare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:3)
Tanquam si ad convivium omnium deliciarum vocarentur, festinant arma capere, loricas induere, gladios recingere, equis frena referre, sellas tergis imponere, clypeos resumere, et ad sexaginta millia equitum e castris procedunt cum caetera manu pedestri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:2)
[0436D] Gerardus de Keresi, in equo laudabili residens, in eadem hostium insecutione, in supercilio montis adhuc Turcum manentem et nimium audentem viribus respiciens, scuto tectus fortiter hasta incurrit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION