라틴어 문장 검색

hinc petit Euphraten iuvenis domitique Batavi custodes aquilas, armis industrius.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII25)
Ergo inter Tarquinii mortem adnitente regina substitutus in locum regis quasi in tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 49:1)
Haec nobis sit litterata laetitia et docta cavillatio vicem planipedis et sabulonis inpudica et praetextata verba iacientis ad pudorem ac modestiam versus imitata.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 9:1)
sed si propter hoc a conviviis exulabit, procul hinc facessant et alumnae eius, honestatem dico et modestiam, nec minus cum sobrietate pietatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 5:3)
Alios enim relata incitarunt exempla virtutum, alios beneficiorum, nonnullos modestiae, ut et qui aliter agebant saepe auditis talibus ad emendationem venirent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 21:1)
tanto devinxit amore Hos pudor, hos probitas, castique modestia vultus, Quod, submissa nimis, nulli gravis hospita turbae, Stantis adhuc fati vixit, quasi coniuge victo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:32)
accinctos enim industrios dicimus, ut Horatius altius ac nos praecinctis unum, sicut econtra neclegentes discinctos vocamus, ut discinctos Mulciber Afros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2103)
nam industrios navos dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4352)
unde contra instantes dicimus industrios.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7224)
aut pro industria qua utuntur aniculae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6412)
abstrudere enim est de industria celare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 72)
Cicero propter nimiam modestiam perisse illos ait, dum a finitimis accipiunt iniurias et tacent eas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5646)
"Sic nos denique non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dinoscimus:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 7:3)
addebat industrium etiam et diligentem et in exercitationibus commentationibusque multum operae solitum esse ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 3:3)
industriam non sum expertus, studium certe fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION