라틴어 문장 검색

Ancharius ipso vidente Mario confossus est, quia fatalem illam scilicet manum non porrexerat salutanti.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 16:2)
Quattuor milia deditorum inermium civium in Villa Publica interfici iussit:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 23:7)
Senatum confodere, consules trucidare, distringere incendiis urbem, diripere aerarium, totam denique rem publicam funditus tollere et quidquid nec Annibal videretur optasse, quibus - o nefas - sociis adgressus est!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 2:1)
modo princeps patrum, pacis bellique moderator, per triumphatum a se mare lacera et paene inermi nave fugiebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 20:4)
Brutus cum in Cassio etiam suum animum perdidisset, ne quid ex constituti fide resignaret, (ita enim non superesse bello convenerat) ipse quoque uni comitum suorum confodiendum praebuit latus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 14:1)
nam facile ollis omnia cedebant armatis nuda et inerma.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:6)
Unde pronuntiandum est veteres indulsisse copiae per varietatem, ut dicebant exanimos et exanimes, inermos et inermes, tum hilaros atque hilares:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 16:1)
Nam Seleuci regis servus, cum serviret amico eius a quo dominus fuerat interemptus, coenantem in ultionem domini confodit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 27:3)
Sit locus exceptus sceleri, Magnoque tibique Tutus, ut, invictae fatum si consulat urbi, Foedera si placeant, sit, quo veniatis inermes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:17)
Ut torpore senex caruit, viresque cruentus Coepit habere dolor, Non perdam tempora, dixit, A saevis permissa deis, iugulumque senilem Confodiam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:67)
Nam postquam foedera pacis Cognita Petreio, seque et sua tradita venum Castra videt, famulas scelerata ad proelia dextras Excitat, atque hostes turba stipatus inermes Praecipitat castris, iunctosque amplexibus ense Separat, et multo disturbat sanguine pacem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:56)
Otia des fessis, vitam patiaris inermes Degere, quam tribuis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:13)
Populum non cernis inermem, Arvaque vix refluo fodientem mollia Nilo ?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:50)
560 Ibi eum confodiunt Septimius et Achillas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권29)
Truces in alta valle mugiunt tauri Vitulusque inermi fronte prurit in pugnam.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII4)

SEARCH

MENU NAVIGATION