라틴어 문장 검색

Ludewicus imperator dedit filio suo Lothario regi ad coniugium Ermingardam filiam Hugonis comitis Turonicorum, et hiemps erat valde dura.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 40:2)
Iterum atque iterum Guntarius et Thietgaudus Romam petierunt, succedente Adriano in locum regiminis, si aliquomodo possent adipisci gradum pristinum, sed non potuerunt, quia durum est contra stimulum calcitrare.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:13)
hanc duro corripit ore comes:
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:5)
In tenuem ferrum forti molo dente farinam, Et cadit attritu dura farina meo.
(ANONYMUS NEVELETI, De uipera et de lima 55:4)
uenio ad ceteros uorsus ut illi uocant amatorios, quos tamen tam dure et rustice legere, ut odium mouerent.
(아풀레이우스, 변명 9:2)
negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris ostenditur.
(아풀레이우스, 변명 100:20)
Deiecto itaque et quassanti capite ac demussata temporali contumelia durissimo casui meo serviens ad equum illum vectorem meum probissimum in stabulum concedo, ubi alium etiam Milonis quondam hospitis mei asinum stabulantem inveni;
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:4)
"Mi parens, et durissimo casui meo, pietatis humanae memor, subsiste paululum;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:4)
"Superi, tandem meis supremis periculis opem facite, et tu, Fortuna durior, iam saevire desiste:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:6)
Sed illa fortuna mea saevissima, quam per tot regiones iam fugiens effugere vel praecedentibus malis placare non potui, rursum in me caecos detorsit oculos et emptorem aptissimum duris meis casibus mire repertum obiecit.
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:2)
Sed angebar plane non exili metui reputans quemadmodum tantis tamque magnis cruribus possem delicatam matronam inscendere, vel tam lucida tamque tenera et lacte ac melle confecta membra duris ungulis complecti, labiasque modicas ambrosio rore purpurantes tam amplo ore tamque enormi et saxeis dentibus deformi saviari, novissime quo pacto, quamquam ex unguiculis perpruriscens, mulier tam vastum genitale susciperet:
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:1)
"ae si quod offensum numen inexorabili me saevitia premit, mori saltem liceat, si non licet vivere."
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:9)
iuvenes non possumus legem sequi dura
(ARCHIPOETA, X27)
Et ego sentio quam durus videar, et me ipse vix fero, quod filium meum diaconum Lucillum germanum tuum sanctitati tuae non mitto atque permitto.
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:1)
neque enim parum praestabis, cum de hac re nulla petitione me ulterius onerabis, ne nihil aliud quam durior appaream venerabili mihi et sanctae benivolentiae tuae.
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION