라틴어 문장 검색

scito nihil umquam fuisse tam infame, tam turpe, tam peraeque omnibus generibus, ordinibus, aetatibus offensum quam hunc statum qui nunc est, magis me hercule quam vellem non modo quam putarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 19 4:1)
Claudio, deinde imperatori, deinde more maiorum, deinde, quod caput est, amico, cum in isto genere multo etiam ambitiosius facere soleam, quam honos meus et dignitas postulat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 7 6:9)
praeterea cedit multorum iustis et officio incensis, non inanibus aut ambitiosis voluntatibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 8:6)
valent tamen apud Caesarem non tam ambitiosae rogationes quam necessariae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 12 2:8)
sin autem satis factum rei p. putas, celeriter ad comitia, quoniam mature futura sunt, veniendum censeo, dum modo ne [quid] haec ambitiosa festinatio aliquid imminuat eius gloriae, quam consecuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 25 2:3)
est enim omni liberali doctrina politissimus, sed valde diligit Patronem, valde Phaedrum amavit) sic a me hoc contendit, homo minime ambitiosus, minime in rogando molestus, ut nihil umquam magis, nec dubitat quin ego a te nutu hoc consequi possem, etiam si aedificaturus esses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 1 6:4)
qua de re et de hoc genere toto, ne forte me in Graecos tam ambitiosum factum esse mirere pauca cognosce.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 1:3)
multas esse infamis eius palmas, hanc primam esse tamen lemniscatam quae Roma ei deferatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 3:2)
ceratam uni cuique tabellam dari cera legitima, non illa infami ac nefaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 2:4)
omitto, quae perferant quaeque patiantur ambitiosi honoris causa, laudis studiosi gloriae gratia, amore incensi cupiditatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 79:5)
Ecce avia aut metuens divum matertera cunis exemit puerum, frontemque atque uda labella infami digito et lustralibus ante salivis expiat, urentis oculos inhibere petita;
(페르시우스, 풍자, satire 232)
Ut ergo tam ambitiosus detumuit imber, retexit superbum pallio caput et manibus inter se usque ad articulorum strepitum constrictis Quaenam est inquit haec audacia, aut ubi fabulas etiam antecessura latrocinia didicistis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:3)
Singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime a nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:2)
nescio quis enim, eques Romanus ut aiebant infamis, sua veste errantem circumdedit ac domum abduxit, credo, ut tam magna fortuna solus uteretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:17)
Nam fuit mors eius infamis, ambigua tamen:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION