라틴어 문장 검색

Inde Vitellius Cremonam flexit et spectato munere Caecinae insistere Bedriacensibus campis ac vestigia recentis victoriae lustrare oculis concupivit, foedum atque atrox spectaculum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장1)
laetum foedissimo cuique apud bonos invidiae fuit quod extructis in campo Martio aris inferias Neroni fecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장2)
Contionanti - prodigiosum dictu - tantum foedarum volucrum supervolitavit ut nube atra diem obtenderent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장1)
sed foeda hieme per transitum Appennini conflictatus exercitus, et vix quieto agmine nives eluctantibus patuit quantum discriminis adeundum foret, ni Vitellium retro fortuna vertisset, quae Flavianis ducibus non minus saepe quam ratio adfuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장3)
Id facinus post conditam urbem luctuosissimum foedissimumque rei publicae populi Romani accidit, nullo externo hoste, propitiis, si per mores nostros liceret, deis, sedem Iovis Optimi Maximi auspicato a maioribus pignus imperii conditam, quam non Porsenna dedita urbe neque Galli capta temerare potuissent, furore principum excindi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장1)
ceteri foeda fuga consternantur, non ultra Fidenas secutis victoribus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 79장9)
laniata veste, foedum spectaculum, ducebatur, multis increpantibus, nullo inlacrimante:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장17)
Vbiorum Trevirorumque auxilia foeda fuga dispersa totis campis palantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장10)
digressum Voculam et de supremis agitantem liberti servique prohibuere foedissimam mortem sponte praevenire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장2)
cunctantibus solita insolitaque alimenta deerant, absumptis iumentis equisque et ceteris animalibus, quae profana foedaque in usum necessitas vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장2)
cetera instituta, sinistra foeda, pravitate valuere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장2)
quare ceteri, in his M. Fauonius ille Catonis aemulus, cum catenati producerentur, imperatore Antonio honorifice salutato, hunc foedissimo conuicio coram prosciderunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 13장 2:3)
'aut non,' neque post hanc uocem quasi uenia data quisquam dimicare uellet, diu cunctatus an omnes igni ferroque absumeret, tandem e sede sua prosiluit ac per ambitum lacus non sine foeda uacillatione discurrens partim minando partim adhortando ad pugnam compulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 6:6)
quo tempore foedum in modum trepidus ad castra confugit, nihil tota uia quam essetne sibi saluum imperium requirens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 36장 1:4)
Verum enimvero revertenti per paludes, quas Euphrates in Pallacopam effusus efficit, foedum omen oblatum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:91)

SEARCH

MENU NAVIGATION