라틴어 문장 검색

egregium sanctumque virum si cerno, bimembri hoc monstrum puero et miranti sub aratro piscibus inventis et fetae comparo mulae, sollicitus, tamquam lapides effuderit imber examenque apium longa consederit uva culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis gurgitibus mitis et lactis vertice torrens.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII23)
Oceani monstra et iuvenes vidisse marinos.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV98)
quae tanta fames infestaque vallo arma coegerunt tam detestabile monstrum audere?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV46)
quid diceret ergo vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV61)
Sed illud horrentius, quod molientibus aedem in fundamentis humanum repertum est caput, nec dubitavere cuncti monstrum pulcherrimum imperii sedem caputque terrarum promit- tere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 59:2)
Et rex quidem tot tantisque virtutum territus monstris valere liberosque esse iussit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM CUM REGE PORSENNA 8:1)
Appio Claudio consule primum fretum ingressus est fabulosis infame monstris aestuque violentum;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 7:1)
Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum est, cum quasi in vindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud Bagradam castra vexaverit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 22:1)
Igitur coepit non sibi dominationem parare nec tacite, sed patriae, nominis, togae, fascium oblitus totus in monstrum illud ut mente, ita amictu quoque cultuque desciverat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 3:1)
cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur, ne loca deserta ab divis quoque forte putentur sola tenere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 21:6)
cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat, ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum nec potuere cupitum aetatis tangere florem nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:8)
pars vero laeva cervicis rapacis lupi capite finitur, easque formas animalium draco conectit volumine suo, capite redeunte ad dei dexteram qua conpescitur monstrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 14:2)
Nam ostendit deo non litatum ideo secutum Horrendum dictu et visu mirabile monstrum
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 6:3)
et committitur non ignorantia, sed ut locum monstro faceret secuturo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 7:6)
Si eventu excusantur inlicita, dic, quaeso, quod erat monstrum secuturum et cum Cereri libari vino iuberet, quod omnibus sacris vetatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION