라틴어 문장 검색

bello civili victores victosque numquam solida fide coalescere, nec referre Vitellium an Othonem superstitem fortuna faceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 7장2)
eat hic mecum animus, tamquam perituri pro me fueritis, set este superstites.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장13)
igitur numero colonorum, opportunitate fluminum, ubere agri, adnexu conubiisque gentium adolevit floruitque, bellis externis intacta, civilibus infelix.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장4)
nec cunctatus est Vitellius seque et cohortis arbitrio victoris permittere, et miles infelicia arma haud minus ira quam metu abiecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장7)
invenit aemulos etiam infelix nequitia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장13)
idem crediderant qui Tiberio, qui Gaio superstites fuerunt, cum interim intestabilior et saevior exortus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장17)
namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est.'
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 2:2)
nunc, quoniam fortuna nos superstites ei esse voluit, reliqua persequemur et, quantum potuerimus, rerum exemplis lectores docebimus, sicut supra significavimus, suos cuique mores plerumque conciliare fortunam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 19장 1:2)
decedens Macedonia, prius quam profiteri se candidatum consulatus posset, mortem obiit repentinam, superstitibus liberis Octauia maiore, quam ex Ancharia, et Octauia minore item Augusto, quos ex Atia tulerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 4장 1:1)
nonnulli patrum familiarum testamento cauerunt, ut ab heredibus suis praelato titulo uictumae in Capitolium ducerentur uotumque pro se solueretur, quod superstitem Augustum reliquissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 59장 1:2)
nec multo post diem obiit, utroque liberorum superstite, Tiberio Drusoque Neronibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 4장 3:3)
namque identidem felicem Priamum uocabat, quod superstes omnium suorum extitisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 62장 3:3)
ceteri superstites patri fuerunt, tres sexus feminini, Agrippina Drusilla Liuilla, continuo triennio natae;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 7장 1:3)
qui cum eum olim superstitem Neroni fore spopondisset, tunc ultro inopinatus aduenerat imperaturum quoque breui repromittens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 4장 1:4)
decessit paralysi altero die quam correptus est, duobus filiis superstitibus, quos ex Sestilia probatissima nec ignobili femina editos consules uidit, et quidem eodem ambos totoque anno, cum maiori minor in sex menses successisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 3장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION