라틴어 문장 검색

Dixisti: "Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem maerori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni".
(불가타 성경, 예레미야서, 45장3)
Vae eis, quoniam recesserunt a me! Vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Et ego redimam eos, cum ipsi locuti sint contra me mendacia?
(불가타 성경, 호세아서, 7장13)
Quod si et enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam, absque hominibus; sed et vae eis, cum recessero ab eis!
(불가타 성경, 호세아서, 9장12)
Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: " In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: "Vae, vae!"; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem.
(불가타 성경, 아모스서, 5장16)
Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid vobis dies Domini? Tenebrae et non lux.
(불가타 성경, 아모스서, 5장18)
Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel!
(불가타 성경, 아모스서, 6장1)
Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum.
(불가타 성경, 미카서, 2장1)
Vae mihi, quia factum est mihi sicut congregata messe, sicut collecta vindemia! Non est botrus ad comedendum, nec praecoqua ficus, quam desideravit anima mea.
(불가타 성경, 미카서, 7장1)
Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud!
(불가타 성경, 미카서, 7장3)
Vae, civitas sanguinum, universa mendacii praeda plena! Non recedet a te rapina.
(불가타 성경, 나훔서, 3장1)
Numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquelam aenigmatum dicentes: " Vae ei, qui multiplicat non sua ?usquequo? C et aggravat pignora super se! ".
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장6)
Vae, qui congregat lucrum iniustum in malum domui suae, ut ponat in excelso nidum suum et salvet se de manu mali!
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장9)
Vae, qui aedificat civitatem in sanguinibus et condit urbem in iniquitate!
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장12)
Vae, qui potum dat amico suo mittens venenum suum et inebrians eum, ut aspiciat nuditatem eius!
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장15)
Vae, qui dicit ligno: " Expergiscere! ", " Surge! " lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION