라틴어 문장 검색

Sagittarius, qui omnium zodiaci domiciliorum imus atque postremus est, ideo ex homine in feram per membra posteriora degenerat, quasi postremis partibus suis a superis in inferna detrusus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 26:1)
Capricornus ab infernis partibus ad supera solem reducens caprae naturam videtur imitari;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 26:3)
Dextrum Scylla latus, laevum inplacata Charybdis Obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras Erigit alternos et sidera verberat unda.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:1)
caesique in pectora tauri Inferni venere dei.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:65)
Mons inter geminas medius se porrigit undas Inferni superique maris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:46)
latet obsitus aer Infernae pallore domus, nimbisque gravatus Deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:23)
Quod tamen e cunctis mihi noscere contigit umbris, Effera Romanos agitat discordia manes, Impiaque infernam ruperunt arma quietem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:24)
Stygii quae numina regni, Infernumque nefas, et mersos nocte furores?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:53)
Quam iuxta Lethon tacitus praelabitur amnis, Infernis, ut fama, trahens oblivia venis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:17)
Si, Lucane, tibi vel si tibi, Tulle, darentur Qualia Ledaei fata Lacones habent, Nobilis haec esset pietatis rixa duobus, Quod pro fratre mori vellet uterque prior, Diceret infernas et qui prior isset ad umbras:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXVI1)
Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant, Extremo ructus cum redit a barathro.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVII2)
Sensit deficiens sua praemia meque patronum Dixit ad infernas liber iturus aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CI5)
Quid cum femineo tibi, Baetice Galle, barathro?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXI1)
Magnus ab infernis revocetur Tullius umbris Et te defendat Regulus ipse licet, Non potes absolvi:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XVI4)
Saecula Nestoreae permensa, Philaeni, senectae, Rapta es ad infernas tam cito Ditis aquas?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIX1)

SEARCH

MENU NAVIGATION