라틴어 문장 검색

Legiones, ubi primum planitiem attigerunt, infestis contra hostes signis constiterunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 51장3)
Caesar, quod hostes equitatu superiores esse intellegebat et interclusis omnibus itineribus nulla re ex provincia atque Italia sublevari poterat, trans Rhenum in Germaniam mittit ad eas civitates quas superioribus annis pacaverat, equitesque ab his arcessit et levis armaturae pedites, qui inter eos proeliari consuerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 65장4)
Qua contentione Germani, quos propterea Caesar traduxerat Rhenum ut equitibus interpositi proeliarentur, cum constantius universi paludem transissent paucisque resistentibus interfectis pertinacius reliquam multitudinem essent insecuti, perterriti non solum ei qui aut comminus opprimebantur aut eminus vulnerabantur, sed etiam qui longius subsidiari consuerant, turpiter refugerunt,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 14장2)
Explorato hostium consilio nostri ad proeliandum animo atque armis parati, cum subsequentibus legionibus nullam dimicationem recusarent, turmatim in eum locum devenerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 19장2)
Fit magna contentione diversum proelium. Quod cum diutius pari Marte iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit peditum, quae nostros coegit cedere equites. Quibus celeriter subveniunt levis armaturae pedites, quos ante legiones missos docui, turmisque nostrorum interpositi constanter proeliantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장2)
Qua re cognita praesidio cohortium confisi nostri acerrime proeliantur, ne, si tardius rem gessissent, victoriae gloriam communicasse cum legionibus viderentur;
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장5)
cum interim nulla calamitate victus Correus excedere proelio silvasque petere aut invitantibus nostris ad deditionem potuit adduci, quin fortissime proeliando compluresque vulnerando cogeret elatos iracundia victores in se tela conicere.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장8)
Namque nostri contemptis pridie superatis hostibus, cum subsequi legiones meminissent, et pudore cedendi et cupiditate per se conficiendi proeli fortissime contra pedites proeliantur,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 29장4)
Quod ubi accidit, Germani equitesque signis legionis visis vehementissime proeliantur. Confestim cohortes undique impetum faciunt omnibusque aut interfectis aut captis magna praeda potiuntur. Capitur ipse eo proelio Drappes.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 37장6)
Oppidani enim loco superiore decurrunt et eminus sine periculo proeliantur multosque pertinaciter succedentes vulnerant; non deterrentur tamen milites nostri vineas proferre et labore atque operibus locorum vincere difficultates.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 42장3)
Quo malo perterriti oppidani cupas sebo, pice, scandulis complent; eas ardentes in opera provolvunt eodemque tempore acerrime proeliantur, ut ab incendio restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 43장1)
parente Romanis civitate cum suis equitibus latrociniis se suosque alebat infestisque itineribus commeatus complures, qui comportabantur in hiberna Romanorum, intercipiebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 48장3)
Commius incensum calcaribus equum coniungit equo Quadrati lanceaque infesta magnis viribus medium femur traicit Voluseni.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장5)
Balneum quoque, dum parum vulnus purum est, inter res infestissimas est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장263)
Balneum quoque, dum parum uulnus purum est, inter res infestissimas est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 55:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION